Bull Of Pope Honorius
Confirming the Order
Honorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Norberto
Fratri in Christo, et Canonicis Praemonstratae Ecclesiae Sanctae Mariae, eorumque
successoribus regularem vitam in perpetuum professis. Apostolicae disciplinae sectantes
vestigia mundanis quidem pompis et possessionibus abrenuntiant, et Domino totis nisibus
famulantur. Isti ergo, si bonum quod incoeperint, consummarint, in extremo examine judicis
sunt immortalitatis stolam et perpetuam gloriam adepturi. Quia igitur vos religiose vivere
et canonicam vitam secundum Beati Augustini institutionem ducere, inspirante divina
gratia, decrevistis; propositum vestrum Sedis Apostolicae auctoritate confirmamus, et
firmos vos esse in remissionem peccatorum vestrorum in eo persistere adhortamur. Statuimus
itaque, ut in Ecclesiis vestris, in quibus Fratres vitam canonicam professi degunt, nulli
omnino hominum liceat secundum Beati Augustini Regulam ibidem constitutum Ordinem
commutare; nullus etiam Episcoporum futuris temporibus audeat ejusdem Religionis Fratres
ab Ecclesiis vestris expellerre, nec professionis canonicae quispiam ex eisdem Ecclesiis
aut claustris audeat sine communi Congregationis permissione discedere: discedentem vero,
nullus Episcoporum, nullus Abbatum, nullus Monachorum sine communium litterarum cautione
suscipere. Bona etiam et possessiones quas juste et legitime possidetis, praesentis nostri
scripti pagina confirmamus in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: Ecclesiam
videlicet Sancti Martini Laudunensis in Laudunensi Episcopatu; Vivariensem Ecclesiam
sanctae Mariae in Suissionensi Episcopatu; Floreffiensem Ecclesiam sanctae Mariae in
Leodiensi; Cappenberg Ecclesiam sanctae Mariae et Beatorum Petri et Pauli in
Monasteriensi; Clostat[1] Ecclesiam sanctae Mariae in Moguntienensi; Ecclesiam sancti
Annalis in Metensi; Antverpiae Ecclesiam sancti Michaelis in Cameracensi; ambitum ejusdem
vallis a loco qui dicitur Halierpre, usque ad vallem Rohardi, cum tribus adjacentibus
vallibus, et a rivo versus Vois, sicut valles proportant. Duas partes decimae quas in
villa de Crespi per Laudunensem Episcopum habetis, et caetera quae in eadem villa
largitione dilecti Filii nostri Ludovici Regis Franciae possidetis. Allodium Clarifontis,
Allodium Ramengeis cum molendino; tres mansos apud Bolmont; Anisi mansum unum cum
molendino, Fraisnes mansum unum; Versigny, mansum unum; Souppy tres mansos et dimidium;
totum allodium quod dicitur Bonnuel, Suessioni domum unam cum vineis et terris; vineas in
Laudunensi pago in volla quae dicitur Broiencourt et Ursignicourt, et Montarcenne.
Quaeccumpqe praeterea in futurum, concessione Pontificum, liberalitate Regum vel
Principum, vel aliis justis modis canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisque
successoribus in sanctae Religionis proposito permansuris, et illibata serventur.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat easdem Ecclesias temere perturbare, aut
eorum possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vecationibus
fatigare, sed omni integra conserventur, Regularium Fratrum et pauperum usibus profutura,
salva diocesanorum Episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica
saecularisve persona hanc nostrae Constitutionis paginam sciens, si non satisfactione
congrua emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio
existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo Corpore et Sanguine Dei et
Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae
ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem Ecclesiis jura servantibus sit pax Domini nostri
Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum
judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Amen.
Ego Honorius Catholicae Ecclesiae Episcopus.
Datam Laterani per manum Haimerici Sanctae Romanae Ecclesiae Diaconi Cardinalis et
Cancelarii,
decimo-quarto Kal. Martii, Indictione quarta, anno Dominicae Incarnationis millesimo
centesimo vigesimo sexto, Pontificatus autem Domini Honorii Secundi Papae anno secundo.
NOTAE:
[1] Elostad
FONTES
A. Le Paige, Biblioth. Praem. Ord., p. 392
B. Madeleine, Vie de Saint Norbert, p. 534-535