Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Primus / Volume 2
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA PONTHIVI
[Siglum huic circariae: PON]

ELENCHUS MATERIAE:

Praefatio
Visitatores et Vicarii
Domi:
Praetermissa
Notae

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Haec Circaria, quae nomen habet comitatus "de Ponthieu", erat contigua Circariis Normanniae, Flandriae et Franciae.  Sita erat intra provincias modernas Somme, Oise, et Seine-et-Oise, intra dioeceses autem Amiens, Beauvais, Rouen et Chartres.  Canoniae Marcheroux et Ressons, geographice quidem spectantes ad Normanniam, tamen Circariae nostrae nomen dederunt.

De cuius sorte vide supra apud Circ. Flandriae et caput "De Circariis Galliae in genere".

<<ELENCHUS MATERIAE>>


VISITATORES ET VICARII ABBATIS GENERALIS (ACG):  

<<ELENCHUS MATERIAE>>

<<ELENCHUS MATERIAE>>


 DOMI:

 

NOMEN:

ABBECOURT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Alborum-, Alba Curia, -Curtis.  Habbe-, Habe-, Have-, Heube-, Aubecour, -court, Abbecourt-en-Pinserais, A.-la-Ville.  (Numquam Abbécourt!)

LOCUS:

In com. Orgeval, non longe a Poissy.  Dep. Seine-et-Oise, Dioc. Chartres, nunc Versailles.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia conspicua.  Fundata est anno 1180 a Guascone domino de Poissy, constabulario Franciae, juxta oratorium quoddam Sto. Simeoni sacrum.  Filia de Marcheroux.  Ecclesia consecrata est anno 1191.  Ecclesiae incorporatae: La Haye-le-Comte, St. Germain-en-Laye Ste. Radegonde, Chambourcy, L'Alleu; et capellae Sti. Marci in Orgeval et in curia St. Gilles [PON-01].  Canonia possedit canonicatum unum in ecclesia collegiata de Poissy, et dominium feodale in Orgeval.  Omnes fere abbates fuerunt regulares.  Reditus annui: 10500 Libr. Post annum 1346 propter bella erat desolata omnino, abbas diu resedit in Ressons.  Iterum destructa est ab Anglis annis 1420-37, tunc deserta gemuit usque ad annum circiter 1450.  Ab anno 1622 pertinuit ad Circ. Normanniae.  Anno 1652 separantur mensae.  Annis 1741-45 construitur novum monasterium et ornatur ecclesia.  An. 1768: 3 canonici residentes, 3 extra, et 3 novitii.  Anno 1790 suppressa est.  Ecclesia styli romanici, quae fuerat pulcherrima, ante annum 1812 est deleta, maior pars aedium anno 1827, quo tempore etiam cessaverunt thermae saluberrimae, quae manaverant in horto conventuali.  Initio nostri saeculi adhuc subsisterunt ruinae spectabiles.  Hodie omnia fere rudera sunt eversa.  Stalla et imago BMV nunc sunt in ecclesia parochiali de Orgeval.

ARCHIVALIA - Sunt uberrima et magni momenti pro historia Ordinis:

FONTES et LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:  (DEPOIN)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

AMIENS  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Joannis Baptistae

ANTIQUITUS:

Sti. Joannis Ambianensis, Sainct Jehan lez Amyens.

LOCUS:

In civitate et dioecesi Ambianensi, Rue Fréderic Petit.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia insignis.  Fundata est anno 1115 tamquam prioratus canonicorum OSA apud ecclesiam Sti. Firmini in Valle intra muros (hodie Place Louis Dewailly), a Mathilde de Flichecourt et Ingelramo episcopo loci.  Bona donata sunt a Guidone de Flichecourt et Guidone "Qui-non-videt".  Anno 1124 coenobium transit ad O. Praem., sub paternitate Sti. Judoci in Nemore.  Filiam genuit duas, scil. Tal-y-Llychau (Wales) et Ressons.  An. 1135 sub titulo Sti. Joannis Baptistae evehitur in abbatiam et anno sequenti transfertur in locum "St. Jean-sur-La-Celle" extra muros civitatis.   Sorores transferuntur inter annos 1140 et 48 in Bertricourt et Valvion. [PON-06]   Advocatus monasterii erat vicedominus regius Ambiani.  Parochiam administrabat unam: Amiens St. Germain, alias ecclesias possidebat in La Mothe, Ollaincourt (cum Grislieu), St. Firmin-en-Val ibidem, Outrebois, Firmincourt et Marcelcave, in quibus locis canonici erant expositi.  Curiae eius (Vadencourt, Valvion, Bertricourt, La Vicogne, Savières) vocabantur "prioratus".  In abbatia ipsa erat capella Stae. Catharinae, quae fuit ecclesia parochialis pro dictis curiis, et familiares in illis existentes tenebantur quotannis sacramenta paschalia ibi recipere.  Propter situm extra muros, canonia multa passa est in bellis, annis 1358, 1470, 1589-94 et 1597 est deleta.  Tamen fuit una ex ditissimis canoniis Ordinis in Gallia.  Anno 1679 separatio mensarum.  An. 1736, mensa abbatialis valuit 16700, conventualis 9400 Librarum.  Cum anno 1597 speciosa ecclesia, annis 1513-40 neoerecta, una cum monasterio amplo et perpulchro funditus esset deleta, anno 1601 canonia denuo transfertur intra muros civitatis, in locum quidem hodiernum.  Nova ecclesia commenda.   Abbates abhinc mansionem habuerunt in alia parte civitatis. [PON-07]  Abbatia habuit, a saec. XVII, scholam pro infantibus surdo-mutis, Bibliotheca (1790: 14266 opera impressa) et "Musaeum Antiquitatum" eius fuerunt praeclara.  An. 1766: 24 religiosi, quorum 15 residebant.  An. 1790 suppressa est.  Primo facta est bibliotheca centralis pro bibliothecis monasticis suppressis, dein an. 1796 schola, ab anno 1803 autem, usque ad destructionem an. 1940 Lyceum Municipale.  Ecclesia destructa est an. 1800, reliquae aedes extensae et speciosae supersunt in ruinis, quae probabilius non reconstruentur.

ARCHIVALIA:

FONTES et LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

AUMONT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

ANTIQUITUS:

Usque ad saec. XV vocabatur Omont (Gosmunt, Omond, Oomont, Osmont).

LOCUS:

Com. La Neuville d'Aumont, prope Ressons versus aquilonem.  Dioc. Rouen. nunc Beauvais, Dép. Oise.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon.  Hic fundata est canonia Ressons tamquam monasterium duplex ante annum 1140.  Sorores collocatae sunt in ipso castro toparcharum de Aumont.  Cum anno 1221 canonici sunt translati in Ressons, moniales manserunt in loco.  Videntur mox, vel probabilius statim desiisse, quia non amplius abhinc memorantur in documentis.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BEAUMONT-les-Nonnains  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Joannes

ANTIQUITUS:

Bellus Mons. Jouy-la-Grange.

LOCUS:

Non longe a Marcheroux.  Dioc. Rouen, nunc Beauvais, Dép. Oise

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon.  Hic fundatum est monasterium duplex "St. Nicolaus-en-Thelle" ca. annum 1122.  Inter annos 1144 et 47 canonici translati sunt in Marcheroux, sorores manserunt in loco.  Anno 1189 destructum, sed parthenon anno 1256 adhuc extitit.  Desiit in fine saec. XIII.  Ecclesia facta est parochialis, et substitit usque ad annum 1794, quo est solo aequata.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BERTRICOURT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Stephanus

ANTIQUITUS:

Bertri-, Betri-, Bertin-, Betrincort, -cout, -curia

LOCUS:

Prope Longpré-les-Amiens, Dép. Somme, Dioc. Amiens

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon.  Primitus (iam an. 1136) erat curia abbatiae Sti. Joannis Ambianensis, quae an. 1148 maiorem partem sororum eo transtulit [PON-09].  In chartis occurrit 1163: "B. ubi conversae vestrae habitant", 1196: "domus sororum in B.".  Nomina sex priorissarum sunt nota.  Asceterium desiit probabiliter ineunte saeculo XIIII.  Baronia loci data est an. 1170 abbatiae Sti. Joannis, cuius mensae conventualis prostremo erat unita.  Ecclesia destructa esxt an. 1629.   Supersunt fundamenta eius et crypta quaedam. 

ARCHIEVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BOISMONT-sous-l'Hautil  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. M. Magdalena

ANTIQUITUS:

Boscus Mons, de Boscomonte. Bosmont, Beaumont. 

LOCUS:

Prope Meuilan, Dép. Seine-et-Oise, Dioc. Rouen, nunc Versailles

FUNDATIO / HISTORIA:

Prioratus canonicorum, fundatum an. 1193 a Drogone toparcha de Meulan, et Guilielmo eius fratre, canonico Bellovacensi.  Initio erat domus formata, dependens de Ressons.  Saec. XIV, probabiliter an. 1346, ab Anglis diruitur.  Abhinc erat prioratus simplex, ab abbatia Abbecourt generatim administratus.  Suppressus anno 1790, ecclesia gothica subsistit tamquam parochialis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

DOMMARTIN  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Judocus (et Martinus)

ANTIQUITUS:

Sanctus Judocus-, Stus. Gidocus in (de-) Nemore, -in Silva.  Saint Josse-, St. Jodce, St. Joce au Bois, -el Bos.  Beatus Martinus, Domnus-, Dompnus-, Donus Martinus.  Dan-, Domp-, Dant-, Dam-, Dansmartin, -mertin. 

LOCUS:

Novus locus.  Vitetur confusio cum abbatia Sti. Judoci supra Mare (St. Josse-sur-Mer) OSB, non longe distanti, et cum tribus prioratibus Dommartin OSB et OSA (cf. COTTINEAU suo loco)

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia praeclara, una ex celeberrimis Ordo quas habuit.  Primaria erat in Circaria.  Fundata est tamquam prioratus canonicorum OSA an 1122 vel 23 in St. Josse-au-Bois.  Traditio ferens, hanc canoniam esse fundatam in loco, ubi St. Judocus habuerat suam eremum, nequit probari [PON-10].  Anno 1131 adiungitur Ordini Praem. per Milonem, episcopum Taruanensem, sub paternitate archiecoenobii.  Filias genuit complures:  Marcheroux, Amiens St. Jean, Sélincourt, St. André-au-Bois, Séry, St. Just-en-Chaussée, La Luzerne, Blanchelande, Falaise.  Anno 1161 vel 63 canonia transfertur in Dommartin.  Ecclesia, cuius ruinas adhuc admiramur, consecrata est an. 1163.  St. Josse facta est curia.  Archiva omnino tacent de monialibus, tamen facta videntur innuere, tales ibi extitisse [PON-11].  Parochiae administratae et incorporatae:  Verchin, Proville, Tortefontaine (cum succursali Mouriez), Tigny (cum Noyelle), Dommartin (ecclesia abbatialis simul erat parochialis), Gaillonel (prioratus simplex), Seraincourt, Refugia: Arras, Hesdin, Abbeville, Amiens.  Abbas Thomas Lheureux (1387-1418) obtinuit jus mitrae simplicis.  Multa passa est canonia in bellis, deleta est anno 1568 a Calvinistis [PON-12], iterum anno 1637.  Abbatia semper fuit regularis [PON-13], et bonae disciplinae.  Saec. XVII-XVIII, quibus omnes fere aliae domus gemebant sub commenda, Dommartin erat florentissima, verum decus Ordinis, quod sancivit ipsum Capitulum Generale, adiudicando abbati eius, anno 1619 quintum locum in Ordine, primum scilicet post 4 protoabbates.  Medio saeculo XVI conventus adhuc quoad maiorem partem erat stirpis flandricae, ideo an. 1572 se adiunxit Congregationi Belgicae [PON-14].  Reditus annui: 28760 Librarum.  Anno 1766: 33 religiosi, 1790: 30.  Abbates Domnimartini et Sti. Andreae in Nemore annis 1789-90 se obtulerunt civitati Hesdinensi, ut religiosis suis Collegium et Gymnasium quondam S. J. administrarent, quod propositum per suppressionem an. 1790 ad irritum est factum.   Abbas et conventus heroice se gesserunt in perturbatione subsequenti.  Nunc est praedium.  Ruinae ecclesiae et monasterii adeo vegitatione sunt coopertae, ut vix ad eas est accessus.  Supersunt etiam tres portae, quarum una saeculi XII, pulchrum capitellum eiusdem epochae in Musaeo Ambianensi, et in ecclesia Tortefontaine varia ornamenta ex abbatia provenentia. 

ARCHIVALIA:

FONTES et LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

GRANDCHAMP  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Grandis Campus -- Gambeseu, Gambeziolum. 

LOCUS:

Cant. Houdan, arr. de Mantes -- Dép. Seine-et-Oise, Dioc. Chartres, nunc Versailles.  Vitetur confusio cum prioratu cluniacensi eiusdem nominis (Dioc. Meaux)

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia, cuius origo, ex defectu archivorum, tenebris est obvoluta.  Secundum traditionem communiter acceptam, fundata est anno 1214 a Simone IV de Montfort.   Atqui constat, probante nuper canonico Tenaille, eam esse fundatam longe prius.   Inveniuntur enim anno 1165 canonici Praemonstratenses in Gambaiseuil, deservientes ibi parochiam.  Non elucet, unde venerint, nec qui hanc domum fundaverit.  Anno 1188 datur confirmatio pontificia "Willelmo priori Stae. Crucis de Gambezolo". [PON-18]  Lustris sequentibus multa adquiruntur bona, canonia transfertur in Grandchamp, et quidem ante annum 1208.  Anno 1214, Simon de Montfort et Amicia eius uxor, abbatiae confirmant donationes a parentibus factas novasque addunt.  Secundum Hugo erat filia Praemonstrati [PON-19].  Parochiae incorporatae: Gambaiseuil, Grandchamp St. Blaise, St. Jacques du Houel, Lignerolles, St. Project.  Prioratus simplex: St. Germain-le-Gaillard (1178), et capellae: Breuil-St. Thibaut, St. Blaise-du-Tilleul, Haut Breuil, Ogis.  Habuit sex feoda, et refugium in Chartres.   Mensa abbatialis valuit 2700 Libras.  Saeculo XVI tantopere devastata est in bellis, tot passa est praesertim a parte haereticorum anno 1568 (qui interfecerunt omnes canonicos praeter unum, qui a fide deficit), ut non amplius potuerit se relevare.   Anno 1607 abbas quidam regularis aedes aliquomodo restauravit.  An. 1663 unus tantum religiosus fuit in loco.  Cum anno 1680 iterum esset combusta, Abbas Generalis anno sequenti monasterium suppressit, et mensam conventualem (900 Libr.) adiudicavit Collegio Parisiensi Ordinis.  Titulus abbatialis perseveravit, sed unus tantum canonicus abhinc ibi residebat.  Aedes monasterii, quae fuerant constructae an. 1400 [PON-20], an 1785 fuerunt ruinae proximae.  Ultimus abbas commendatarius coepit reconstructionem, sed non perfecit.  Superest pars ecclesiae, et turris eius e saec. XIII, sicut et domus abbatialis saec. XVIII.

ARCHIVALIA:

FONTES et LITTERATURA:

De Prioratu:  St. Projet: Reg. Leon X, 4442.

SERIES ABBATUM (nisi aliter notetur, secundum TENAILLE)

Inseri Nequeunt: (ex necr. loci)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

JOYENVAL  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V. et St. Bartholomaeus

ANTIQUITUS:

Gaudii Vallis, -Jan-, Johen-, Joen-, Joe-, Joinval, -vallis, villa, loie en Val.

LOCUS:

In solitudine silvarum prope St. Germain-en-Laye versus occidentem, com. de Chambourcy, Dep. Seine-et-Oise, Dioc. Chartres. nunc Versailles.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia fundata an. 1221-22 a Bartholomaeo de Roye, camerario regio, et Petronilla de Montfort eius uxore.  An. 1224 consecratur ecclesia.  Anno 1235 declaratur filia Praemonstrati, per decretum Capituli Generalis [PON-24]  In fine saec. XIII iam possedit jus pontificalium, anno 1300 ei datur canonicatus in ecclesia collegiata de Poissy.  Abbatia, quae semper magnas partes egit in Ordine, habuit ecclesias sequented:  Hebertot (1228), Hennemont (prioratus), Ste. Madeleine-de-la Ville-l'Eveque [PON-25], et refugium Parisiis.  Venerabantur in eius ecclesia reliquiae Stae. Clotildis, quae hoc in loco habuerat mansionem [PON-26], et caput Sti. Bartholomaei.  Anno 1420 funditus devastatur ab Anglis, una cum vicina arce Montjoie.   Tunc abbas Joannes du Hainaut circuivit in toto regno cum reliquiis domus suae, ad obtinendas eleemosynas.  Anno demum 1495 tecta resurgunt.  Status personalis: 1340: 30, 1766: 12 religiosi.  Ab anno 1622 pertinuit ad Circ. Normanniae.   Mensa conventualis valuit 7795 Libras, mensa abbatialis autem, quae anno 1698 unita est sedi Carnotensi, 10000.  In actu suppressionis an. 1790 erant 1611 libri in bibliotheca.  Pulchra ecclesia styli romanici, mox solo aequatur, fundamenta tamen subsistunt.  Loco monasterii nunc est castellum.

ARCHIVALIA:

FONTES et LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

Inseri Nequit:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

MARCHEROUX  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Nicolaus

ANTIQUITUS:

Stus. Nicolaus in Tiliis, St. Nicolas-en-Thelle, -du Thelle, -de Tiles, Marcharsium, Marchadium-, Marchae-, Marchus Radulphi, Marche-, Marcha-, Marchais-, Marches Raul, -Raoul, -Raoult.

LOCUS:

Com. de Beaumont-les-Nonnains, cant. d'Annueil, arr. de Beauvais. Dep. de l'Oise. Dioc. Rouen, nunc Beauvais.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia filia de Praemonstrati.  Fundata an. 1222 ab Ulrico discipulo Sti. Norberti, juxta capellam dictam St. Nicolas-en-Thelle, hodie Jouy-la-Grange.  Anno 1145 subditur paternitati Sti. Judoci in Nemore, et relictis in loco sororibus, translata est, auxiliante Ausculpho de Fay, domino de Senots, in locum Marcheroux [PON-30].   Anno 1192 igne combustum est monasterium, una cum parthenone, qui ab an 1145 vocabatur Beaumont-les-Nonnains.  Filia: Abbecourt.  Ecclesiae incorporatae: Marcheroux, in cuius ecclesia abbatiali capella quaedam erat parochialis; Beaumont-les-Nonnains (quas solas administravit). Praeterea: Fresnaux-Montchevreuil, et prioratus Poissy St. Blaise, qui inter an. 1708-20 unitus est mensae conventuali, et qui generatim deserviebatur a canonicis Albaecuriae.  Prioratus Ste. Genevieve an. 1249 venumdatus est abbatiae Sti. Dionysii OSB [PON-31].  Canonia habuit integram justitiam in dominiis Marcheroux, Jouy-la-Grange, Chantoiseau et Longuerue.  Ambae mensae valebant 3923 Libras tantum, ideo monasterium raro erat in commenda.  Abbates non erant mitrati.  Canonia solo aequata saec. XV, ab an. 1532 reconstructa est.   Ecclesia dedicata an. 1536, corruit an. 1615, dein minutius reconstruitur.   An. 1668 canonia aggregatur Congregationi Antiqui Rigoris, in qua pertinuit ad Circ. Franciae, An. 1766: 7 religiosi.  In actu suppressionis an. 1790: 3 canonici et unus conversus, qui omnes declaverunt se velle perseverare in statu religioso.  In bibliotheca tunc fuerunt 413 volumina.  Nunc est praedium, superest totum fere monasterium.  Conventus et ecclesia gothica inserviunt ut horrea, et paulatim collabuntur.  Pulchra stalla nunc sunt in ecclesia de lay Houssoye, altare maius est in Montjavoult.

ARCHIVALIA:

FONTES et LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

Duae sunt traditae series, quae tantopere discrepant, ut saltem partin, ambo iunctim adducamus.  Prima desumpta est ex HUGO, et secundum necrologia, fide dignior esse videtur quoad prima saecula.  Secunda congesta a Cl. ESTIENNOT, inserta est in Gall. Chr. Cum constet eam ab anno 1400 esse fideliorem alteri, ei et stamus ab hoc anno, nisi aliter notetur.

HUGO:

ESTIENNOT:

SERIES CORRECTA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

RESSONS  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Ressonum, -unum, -onium, Roi-, Raisuns, Raissuns, Ressuns, Roisons, Raisson, Reçon, Arson, Arçon.  Boni Homines de R. -- Ressons-l'Abbaye, -en-Vexin, -en-Thelle.  Vitetur confusio cum R.-sur-Matz, ubi numquam fuit monasterium ullum (Arr. Compiègne). 

LOCUS:

Cant. de Noailles, arr. de Beauvais, Dep. Oise.  Dioc. Rouen, nunc Beauvais.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia fundata anno 1125 in loco Aumont tamquam prioratus duplex abbatiae Sti. Joannis Ambianensis.  Versus an. 1150 fit abbatia.  Anno 1221 transfertur in Ressons, relictis monialibus in Aumont.  Dotatio facta est a toparchis de Aumont, et a dominis d'Ybouvillers.  Prioratus: Boismont, de quo supra.  Parochae incorporatae: Ybouvillers, Ste. Anne de Nouveaulieu (primitus prioratus, an. 1734 abbatiae unitus) et Ressons, ubi altare BMV in ecclesia abbatiali erat "parochiale".   Habuit justitiam integram.  Reditus annui: 3776 Libr. An. 1561 commenda.   An. 1653, cum esset ruinata tota quanta, aggregatur Congregationi Antiqui Rigoris, in qua pertinet ad Circ. Franciae.  Nova ecclesia construitur an. 1715, monasterium ab an. 1730.  An. 1766: 6 religiosi, an. 1790, in actu suppressionis, 7 canonici et unus conversus.  In bibliotheca tunc erant 1700 volumina.  Ressons destinatum est in "domum centralem", religiosi de Marcheroux debuerunt eo transferri, sed noluerunt.  Supersunt ruinae modicae monasterii, et ecclesia mutilata, quae raro adhuc inservit cultui.  Altare nunc est in Noailles.

ARCHIVALIA:

FONTES et LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Nisi aliter notetur, sec. Galliam Chr.)

Inseri nequeunt (ex Necr. loci, sec. Gallia):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ST. ANDRE-au-Bois  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V. et St. Andreas

ANTIQUITUS:

Sanctus Andreas in Nemore, -in Bosco. Alnetum. - Sainct-, Saint Andriu, -Andreu, -Andrieu, Sains Andrius, St. Andrieux ou bois les Campaignes, -el Bos, -les Baurains. Lannoy.

LOCUS:

Com. Gouy - St. André, arr. Montreuil, non longe a Dommartin.  Dép. Pas de Calais, Dioc. Amiens, nunc Arras.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia insignis.  Fundata tamquam prioratus an. 1130 in Aulnoy ab Ingelramo de Beaurain et Odone de Tollent.  Filia Sti. Judoci in Nemore.  Confirmatio pontificia an. 1147.  An. 1156 ab Hugone filio fundatoris transfertur in nemus de Grémécourt, et fit abbatia.  Possedit parochiam nullam, tamen prioratus in Brunhautpré et Valrestaud, et refugia in St. Omer et in Hesdin.  Fuit monasterium duplex adhuc anno 1218 [PON-49].  Reditus annui 11142 Libr. An. 1766: 14 Rel. Abbates infulantur an. 1665.  Multa passa est in bellis, praesertim inter annos 1595 et 1605.   An. 1595 concremata est tota quanta, religiosi dispersi et bona partim confiscata sunt, abbas incarceratus est.  An. 1620 iterum combusta est. Saec. XVII et XVIII optime floruit quoad intra et quad extra.  An. 1758-62 erigitur nova ecclesia.   In suppressione an. 1790 nullus canonicus juravit, maior pars emigravit.   Ecclesia et monasterium ante annum 1802 sunt destructa.  Domus abbatialis in bello 1914-1918 est combusta et ruina in bello sequenti solo aequata.  Subsistunt amplae et pulchrae aedes stabulorum, et venusta porta saec. XVIII.  Nunc est praedium. 

ARCHIVALIA:

FONTES et LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ST. JUST-en-Chaussee  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V. (et St. Justus)

ANTIQUITUS:

Sanctus Justus, S. Justus in Calceya. -- St. Just - l'Abbaye, -en Beauvaisis, Vitetur confusio cum 12 aliis coenobiis huius nominis, vide COTTINEAU 2753.

LOCUS:

Oppidum in arr. de Clermont, Dép. de l'Oise, Dioc. Beauvais.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia.   Traditio, ferens hinc esse fundatam ecclesiam collegiatam medio saec. IX super reliquias Sti. Justi Martyris, probari nequit.  Quidquid est, parthenoni (OSA?) hic erecto anno 1107 ab Odone III episcopo Bellovacensi, videtur praecessisse sanctuarium quoddam ab alio episcopo fundatum.  Anno 1119 monialibus substituuntur canonici OSA ex abbatia Sti. Quintini Bellovacensis, ope Petri de Dammartin episcopo eiusdem loci.  Confirmatio pontificia an. 1122.  Annis 1146-47 canonici amplectuntur normam Praemonstratensem, sub paternitati Sti. Judoci in Nemore, quod confirmant Summi Pontifices an. 1147 et 53.  Videtur non fuisse monasterium duplex.   Ecclesiae incorporatae: Tillard (1340), Le Plessier (1541).  Prioratus: Bury [PON-52], Morangle, Compiègne St. Blaise.  Ecclesiae jure patronatus dependentes: Catillon, Ravenel, Leglantiérs.  Refugium possedit in Beauvais.  Multa passa est canonia in bellis, combusta est annis 1476, 1503, 1674 et 1707, ideo archiva antiquiora perierunt.  Reditus annui 7101 Librae.  Dominium foedale non habuit.   Status personalis 1719: 8, 1768: 10 intra, 4 extra; 1790: 11 religiosi.  Annis 1758-78 eriguntur sumptuosa aedificia nova.  In actu suppressionis possedit 400 volumina in bibliotheca.  Anno 1830 omnes aedes solo aequantur, nihil superest.

ARCHIVALIA:

FONTES et LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

Inseri nequeunt:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

SELINCOURT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Sta. Lacrima Christi et St. Petrus

ANTIQUITUS:

Sirin-, Syrin-, Senin-, Silin-, Selin-, Sellin-, Selyn-, Seli-, Selis-, Serin-, Seri-, Senicourt, -cort, -curt, -cour, -curia, -curtis.  Sancta Lachryma, Sainte Larme.

LOCUS:

In com. de Selincourt, a quo modernum praedium "Sainte Larme" satis distat.   cant. d'Hornoy, Dep. Somme, Dioc. Amiens.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia celebris.  Fundata an. 1130 a Drogone et Guilelmo Tyrell, dominis de Poix, intercedente eorum fratre, Milone Episcopo Taruanensi.  Filia de Dommartin.   Forte initio monasterium duplex, sed authentice de monialibus nihil constat.   Confirmatio pontifica an. 1137.  Anno 1209 canonia obtinuit a Bernardo comite de Maroeil reliquiam "Stae. Lachrymae Christi", ex quo abbatia facta est celebris peregrinatio et nomen "Ste. Larme" accepit [PON-55].  Ecclesiae incorporatae: Aumont, Hautcourt, Theiulloy, Boisraut, Braucourt, Markenes (St. Tricat), Caulieres, La Marond, Saint-Leger-de-Pauvre, Dreuil-les-Molliens, Selincourt BMV cum capellis Frocourt, Belle Avesnes, Le Fayel et St. Martin-le-Norest.  Saec. XVIII administravit insuper parochiam de Guibermesnil.  Filiam genuit: Therouanne, cuius tamen paternitas mos ad Stum. Nicolaum Furnensem transiit.  Baronia loci non pertinuit ad abbatiam.  Devastata et combusta est in bellis an. 1316 (una cum archivis), 1408, 1444.  Saec XV per 30 annos viduata fuit canonicis suis.  Ab anno 1544 commenda.  Reditus annui: 8220 Libr. An. 1544: 20, 1766: 14 religiosi.   An. 1790 suppressa est.   Ecclesia gothica, pulchritudine et dimensione parum cedens ecclesiae cathedrali Ambianensi, anno 1794 solo aequatur, aedesque claustrales mox sequuntur.  Pauca rudera tantum supersunt.  Altare capellae BMV nunc est in Aumont, latare maius in Sains-en-Amienois, fons baptismalis in Musaeo Ambiani, porta sacristiae in ecclesia Villers-Campsart.

ARCHIVALIA [PON-56]:

FONTES et LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

SERY  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Si-, Sy-, Seriacum, -iacus, S. in pratis. Serit, Cery, Serry, Seri, Syri. -- Notre Dame de Séry-aux-Prés.

LOCUS:

Com. de Bouttencourt, prope Gamaches.  Dép. de la Somme, Dioc. Amiens.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia, fundata tamquam prioratus in medio silvarum an. 1127 ab Anselmo et Gulielmo de Cayeux, quorum familia semper ibi habuit sepulturam. Anno 1136, favente B. Milone episcopo Taruanensi, fit O. Praem. sub paternitate abbatis St. Judoci in Nemore.   Nihil constat de sororibus.  Anno 1150 prima vice occurrit tamquam abbatia.   Anno 1185 transfertur in "Pratos" non longe distantes, juxta fluvium Bresle.  Locus primitivus, qui adhuc vocatur "L'Abbaye-au-Bois", nunc est coemeterium.  Ecclesiae incorporate: Séry St. Etienne (juxta canoniam), Soren, Basinval, L'Epinoy, Fréville, Vaudricourt, Fressenville [PON-59], Framicourt, Bouillancourt.  Habuit refugium in Abbeville, et annis 1204-1672 hospitale, In curia "Les Rendus" prope Dieppe, saec. XIII commorati sunt 5-6 religiosi, postremo unus tantum.  Saeculo XIV, et iterum versus annum 1475 combusta est ab Anglis, denuo an. 1565 a Calvinistis.  Archiva ante annum 1488 sunt amissa.  An 1533 fit commenda, an. 1636 amplexa est Congragationem Antiqui Rigoris, in qua adnumerabatur Circ. Franciae.  Reditus annui 6222 Libr. Secundum transactionem inter abbatem et conventum an. 1648, numerus religiosorum restrictus est ad 12. Anno 1730: 10, an. 1768: 20. Anno 1790 suppressa est. Ecclesia, praeter aliquos muros, est deleta, conventus (saec. XVIII) satis elegans, subsistit tamquam domus privata.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM