Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Primus / Volume 1
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA HUNGARIA
[Siglum huic circariae: HUN]

ELENCHUS MATERIAE:

Abrany
Adony
Almas
Bény
Bozók
Cheim
Csorna
Csut
Darnó
Drozo
Garáb
Gedir
Hatvan
Hermannstadt
Horpács
Insula Lazari
Ivanic
Jánoshida
Jaszó
Kaposfö
Kökényes
Kronstadt
Lelesz
Majk
Meszes
Móriczhida
Nagyolasz
Nyulakszigete
Ocsa
Pályi
Pók
Rajk
Rátot
Saág
Sadium
Somlyovasárhely
Szalankemen
Szeged
Türje
Turocz
Varadhegyfok
Zich
Zopriza
Zsambek
Zsido
Dubia:
Praetermissa:
Notae:

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Haec circaria, una ex maximis universi ordinis, per totum aevum medium mansit immutabilois, seperque sola et cuncta monasteria in se continens antiqui regni Hungariae, quod a millenio limites suos conservavit ad annum usque 1919, quo maior pars eius adnexa est regnis et rebus publicis vicinis: Rumenia, Jugoslavia, Cechoslowakia et Austria.

Primi Praemonstratenses venerunt in Hungariam ex Praemonstrato, quod inter annos 1162 et 72 primum gregem emiserate in Varadiense coenobium; et ex abbatia Riéval in Lotharingia, quae annis 1170-80 canonias Garab, Nagyolasz et Bozok genuit.   Kökényes, Lelesz et Janishida videntur etiam adhuc saeculo XII fuisse fundatae, tempore enim Belae regis tertii (+ 1196).  Ceterae canoniae ortae sunt inter initium saeculi XIII et annum 1264.  Maxima pars canoniarum certe semper fuit linguae hungaricae.  Aliquae quidem domus sitae sunt in regionibus ab aliis gentibus habitatis, sed historia earum potius est hungarica.  Ideo nomina earum uniformiter (praeter Ivanic, Hermannstadt et Kronstadt) in hac lingua inserenda esse duximus.

In nulla forte circaria viteg maior confusio et incertitudo de nomine et numero singularum domuum, et nullibi, si Frisiam et Hiberniam excipis, documenta et integra archiva tam funditus sunt deleta et annihilata quam in hungarica; ita ut de plerisque monasteriis ne nomen quidem correctum, nec situm, nec certitudinem absolutam, num umquam extiterint, habeamus notam.

Hucusque nec ullus catalogus vel documentum quicquam medii aevi in Hungaria ipsa repertum est, quod omnium tunc monasteriorum nomina, fundationem, filiationem fideliter memoriae traderet.  Propterea contenti esse debemus operibus exteris, quae res circariae nostrae tangunt quoque.  Sed hic ingentibus premimur difficultatibus propter magnam discrepantiam eorum.

Deficientibus aliis fontibus, hac in circaria antiquis catalogis, de quibus supra pag. 15-18 et 351 (nota) fusius tractavimus, maximum momentum est attribuendum. [HUN-01]  Scatent quidem mendis.  Apud nullam circariam enim nomina in catalogis adeo sunt corrupta ac apud nostram.  Ante oculos debemus ponere, qualem commutationem attulerit descriptio litterarum et sonuum hungaricorum:  cs, cz, gy, ly, ö, ü, ty etc. -- quae tantum gnari recte possunt proferre -- in lingua latina iam in Hungaria ipsa, eo magis in circariis exteris, apud auctores linguae hungaricae ignaros, qui, si difficultas aliqua in lectione exoreretur, nullum remedium inveniebant et sic secundum indolem proprii idiomatis procedebant.  Ita fecerunt Scheftlarienses Germani ex Zsambék: Stainboch, ex Szalankemen: Slanchenmund, ex Darno: Dornau.   Galli vero Thours vel Thury ex Turosz, Rokeniti ex kökčnyes, Cothevan vel Goteshay ex Hatvan, Zutbeleniz ex Zenthbenedek (= Kaposfö).  Sic multiplicabatur saltem nomine numerus monoasteriorum, etiamsi annalistae ex uno eodemque fonte, nempe ex catalogis hauserant, quia saepe ne suspicabantur quidem, sub nominibus diversis unum idemque monasterium latere.

Usquedum duo tantum catalogi erant noti, L et P, qui sunt radix omnia confusionis.  Maiorem certitudinem tantum ex coniecturis, comparatione omnium octo indicum interea exaratorum obtinere possumus.  Propterea in hac circaria, praeter consuetudinem, in capite omnis canoniae exacte indicamus, quid praebeant de ea singuli catalogi.

Ninivensis primus, omnium antiquissimus, unam tantum canoniam huncaricam habet, nempe Sttum. Stephanum Varadiensem, et quidem certe tamquam partem pro toto, quia tempore eius redactionis complures domus in Hungaria iam extiterunt.  Ninivensis secundus habet 22 monasteria.  Tamquam primus et unicus loquitur de Zich, Meszes, Kronstadt et Herrmannstadt, quae monasteria, paulo post redactionem illius anno 1241 a Tataris eversa, usquedum nobis fuerunt parum nota vel ignota.  Omittit tamen iste index nonnulla monasteria certe ante annum 1235 fundata.  Pretiosae sunt nobis eius notae circa filiationem et reformationem circariae [HUN-02].  Catalogi synoptici antiquiores, id est L, V et S (inter annos 1270 et 90 orti) indicant plura, L enim 45, V et S unusquisque 43 monasteria.  V et S de filiatione tacent; quod hac in re habet L, plane est arbitrarium et nullius valoris.  Indicationes eorum circa dioeceses valde discrepant ab illo, quod tradunt catalogi posteriores.  Praeter unum alterumve casum, quo dioecesis revera fuit mutata, indices LSV quoad hoc cautissime sunt degendi.   Inveniuntur tamen in illis complura coenobia (Drozo, Zopriza, Zemlen, Magedlin), quae secus nullibi sunt obvia.  Nequaquam assentimus tamen Antonio Horvath, illa tamquam meras fictiones rejicienti [HUN-03].

Catalogi synoptici recentiores (P: 39, W: 32, H, T: 34 monasteria huncarica) indicant primo loco novam "filiationem bohemicam" totius circaria a Capitulo Generali anno 1294 decretam, praeter P, qui hoc omittit, sed aliquas canonias, quas in antiquioribus elenchis detexerat, adiungit.  W, H, et T adducunt, praemissa proclamatione decreti supradicti, post singulas abbatias bohemo-moravicas, hungaricas praeposituras unicuique vigore illius subditas.  Audiamus, quid habeat Windbergensis: "Anno Domini M CC nonag, quarto in capitulo generali assignata fuit paternitas ecclesiarum circarie Hungarie quinque abbatibus inferius annotatis.  Hoc diffinitum fuit et ordinatum a domino premonstratensi et a diffinitoribus capituli generalis propter defectum patrum abbatum, qui eas minime visitabant".  Reliqua citamus ex H et T, mutatis vero nominibus in formam modernam: "Assignata est abbati Montis Syon paternitas de Sag, Hatvan, Bény, Kökényes; item abbati Lytomislensi: Majk, Moriczhida, Lelesz, Rátót, Kaposfö, Ócsa, et Jánoshida; item abbati Gradicensi: Bózók, Garáb, Türje, Zsidó, Sadium, Rajk, Szalankemen; Item abbati Lucensi: Jászó, Darnó, Zsambék, Pályi, Abrany, Adony; postremo Zabrdovicensi: Turócz, Csorna, Pók, Váradhegyfok, Insula Leporum, Insula Lazari, Csút, Cheim, Almás, Gedir."  (W habet idem, sed Rajk et insulam Leporum omittit).  Hugo dicit in praefatione suorum Annalium (Vol. I), hoc decretum a Capitulo Generali anno demum 1516 fuisse revocatum.

Historicis hungaris haecc res maximum est in scandalum, et propterea putaverunt illam esse meram inventionem saeculi XVII [HUN-04].  Sed facta negari nequeunt, loquentibus manuscriptis huic decreto contemporaneis.  Apparet vero abunde ex omnibus documentis indigneis, hoc decretum fatale, praepositis circariae nostrae absque dubio odiosissimum, numquam in praxim fuisse deductum [HUN-05].  Constat a saeculo XIV (immo iam an. 1295) usque ad interitum circariae saeculo XVI patres abbates hungaricos consueto modo semper et ubique proprio marte, Praemonstrato soli submissos, munere suo esse functos.  Nullum apparet vestigium in fontibus indegenia, ac si abbates circariae Bohemiae umquam exercuissent jus paternitatis in monasteria hungarica.   Immo reges Hungariae, "juris patronatus supremi" sibimetipsis vindicati avidissimi, numquam dedissent possibilitatem huiusmodi ingerentiae.

Praepositi monasteriorum minutorum, de quibus mox loquemur, plerumque de rogatu patronorum a patre abbate sunt de suo gremio nominati "Veritas paternitatum et filiationum", ut supra legimus, anno 1235 fuerat ordinata, quod iterum factum est anno 1270.  Anno 1382, durante schismate, a Praemonstrato se ad tempus separavit et potestatem quasi generalitiam sibi vindicavit.  Praepositi huius circariae, qui iam brevi infula sunt ornati, ab annua visitatione Capituli Generalis erant exempti propter distantiam, sed convenerunt cum prioribus suis in capitulis provincialibus, saepius Budae celebratis.  Anno 1510 decretum est, ut omni sexennio unus praepositus circariae debeat adire Praemonstratum.

Etiam in his recentioribus catalogis supra allatis, invenimus aliquas canonias, quarum existentia a nullo quidem diplomate secus confirmata (Cheim, Insula Lazari, Sadium, Szalankemen), nihilominus videtur esse certa.

Catalogus L tamquam primus publicatus est anno 1603 [HUN-06].   In Hungaria ipsa notio nostrae circariae tunc temporis iam adeo disparuerat, ut Petrus Pazmany ille anno 1629 catalogum Lairuelii, quinque novis monasteriis auctum, sed nullo errore correcto, iterum ediderit [HUN-07].  Quem catalogum Pazmanii propter maximam illius auctoritatem posterius fere omnes, immo Hungari ipsi, sine censura comprobabant.  Anno 1633 Lepaige typis exscribendum curat suum catalogum, 39 monasteria continentem, qui iterum apud Hungaros ab initio magno fuit in honore.   Centum annis post Hugo noster i n suis annalibus topographiam a Lairuelz et a Pazmany satis confusam, porro dioeceses et comitatus, filiationemque adhug magis confudit, quia non amotis mendis prioribus, nova addidit; et alienas, medio aevo non ad ordinem nostrum spectantes canonias in seriem suam recepit, immo nonnulla nomina, cum parva mutatione litterarum bis terve protulit, quasi essent diversa monasteria (Türe-Türje, Ocsa-Ocra).  Sic potuit producere 65 canonias.  Sed si in praefatione operis sui legimus illas preces, illa verba supplicia, quibus petebat a Societate Jesu in manibus eorum habita et monasteria et huius circariae tangentia documenta et nihilo tam graves.   Ipse voluit documenta accurata proponere, sed quia circaria absque veris conventibus, illos adiit.  Qui vero pauca tantum et saepius erronea praebere potuerunt, et sic numerus mendarum in dies crevit.  Sed cariae nisi auctores supradictos, errores illorum communiter apud eos sunt accepti.

Vestigiis his ingrediens numerum monasteriorum peraugebant Joseph Mallyo [HUN-08], Fuxhoffer 42, Schematismus Jaszoviensis et Csornensis anni 1891 65, recenter Zak [HUN-09] et Waefelghem 72 monasteria enumerantes.  E contrario nimis restringung Bekefi et Lukcsics [HUN-10] 31, Horvath 34, quia fontibus tantum indigenis nituntur.  Oszvald in articulo suo citato 38 indicat.  Nos autem habemus 41 monasteria ut certa, 3 ut probabilia, 8 ut dubia.

Si historiam huius circariae diligentius perspicimus, causas huius interitus omnium fere archivorum melius intelligimus.  Initio quidem, saeculo XII et hinc inde etiam postea, canoniae illius erant abbatiae, sed in posterum integra circaria titulum abbatialem recusavit et praeposituralem quasi tamquam proprium quid nationale anxie retinuit.  Ultimis saltem saeculis, pauca relative monasteria videntur fuisse, ut alibi, verae domus formatae, propriis communitatibus professisque provisae.  Maior pars eorum consistebat ex "monasteriis generationum" seu "monasteriis minutis".  Familiae enim nobilium in hoc regno fundaverunt sibi parva monasteria in usum proprium, in sepulturam membrorum earum et ad curam animarum in earum dominio exercendam.  Disponebant de illis, quasi essent sua proprietas, et plus semel canonias "suas" anguistiaverunt spoliaveruntque, arbitrarie bona ab atavcis donata iterum avellentes.  Distinguebantur "monasteria generationis proprie dicta", id est familiae ipsius fundatoris reservata, et "monasteria communia in generatione", quae serviebant generationi illi in lato sensu, ergo omnibus propinquis eiusdem stirpis et nominis.  Ut scimus ex exemplo praepositurarum Adony et Darnó, quarum historia ex amplo archivo Leleszensi melius est elucidata, haec monasteria pluries carebant proprio conventu, et praepositi eorum, tamquam parochi nati cum uno alterove confratre parochiam loci administrantes, e gremio alicuius maioris communitatis erant desumpti.  Habemus probabiliter apud maiorem partem harum canoniarum de facto parochias a religiosis administratas (quae ceteroquin fuerunt rarae hac in circaria) sub forma et monime "monasterii minuti" [HUN-11 {10*}].  Praecipue tamen maiores canoniae, florentes et conspicuae, fuerunt Ság, Turocz, Bózók, Csorna, Jászó, Csút, Zsámbék, Lelesz et Stus. Stephanus Varadiensis.

Aliquid omnino speciale in Hungaria erant sic dicta "loca credibilia".  Reges eius enim ius authentice sigilandi documenta quaecumque sibimetipsis primitus reservatum, postmodum pro instrumentis maioris momenti episcopis, pro illis minoris momenti monasteriis commiserunt.  Talis locus vocabatur "credibilis", coram illo facti sunt exinde omnes actus juridici totius regioni illi commissae, moderni notariatus instar.  Monasteria, in quibus institutae sunt ad hoc canellariae cum notariis, subnotariis et scribis e gremio desumptis, ad tempus fere omnes videntur esse gavisa hoc privilegio, sed Ludovicus rex anno 1351 monasteriis minutis illud ademit.  Archiva illa publica, quae ingenter concreverunt, vocabantur "regnicolaria", et in aliquibus locis adhuc subsistunt (HUN-12 {11*}].  Non obstantae hac occupatione mere civili, vitae conventuali tam perniciosa et a regibus initio imposita, multa extant vestigia e medio aevo abunde probantia, vitam regularem, spiritum pietatis pariter ac studiorum optime in hac circaria floruisse.

Problema nullo modo iam elucidatum est origo monialium in hac circaria.   Quae cum esset orta versus finem saeculi XII, tempore enim, quo monasteria non amplius fundabantur ut duplicia, probabiliter non ex se genuit parthenones, sed moniales, quas saeculo sequenti in Hungaria invenimus, certe venerunt ab exteris.  Vix venerunt e Gallia, cum primis Praemonstratensibus, quia gallicae abbatiae post annum 1137 fundationibus suis ad exteras sorores nnon iam adjungere solebant.

Documenta hungarica memorant tantum Ivanic ab anno 1246, sed non distincte indicant eius ordinem, pariterque Szalankemen ut monasterium ignoti ordinis, postremo ab anno 1511 sorores in Szeged, Somlyovásárhely et Moriczhida.  Unde vernerint, quomodo inter se cohaereant, et a quibus nam canoniis dependerint, authentice erui nequit.

Ergo refugiamus ad catalogos nostros, et revera possumus ex illlis coniecturam instituere, quae videtur esse satis fundata.  Prima mentio parthenorum fit in N secundo: Hermannstadt et Kronstadt.  In catalogis SVL non iam invenimus haec asceteria, eorum loco autem tria alia: Ivanic, Drozo et Zopriza.  Catalogis H, W, T insertum est unum tantum: Szalankemen [HUN-13].  Putamus ergo rem sic se habuisse.

Moniales e Saxonia, ut videtur, emigratae, inter annos 1211 et 35 duo asceteria fundaverunt in Transylvania: Hermannstadt et Kronstadt, quae "assignata sunt paternitati circariae Hungariae."  Quae cum anno 1241, quo praedabundae immanium Tatarorum copiae integram pervastarunt Hungariam sicuti omnia fere alia monasteria essent deleta, aliis in locis se stabilierunt.  Possumus supponere, conventus ex dissentione se divisse in nationes: Hungaricae sorores se fixerunt in Drozo, vel Zopriza, vel in ambabus, Saxones autem tenderunt in Ivanic, ubi de rogatu regis Belae, quem suppliciter adierant novum monasterium illis est commissum.  Quia numerus earum forte nimis erat comminutus, et ut ex florente parthenone patrio novum vigorem assumerent, gregem sororum sibi expetierunt ex Marienbusch in Pomerania, sub cuius tutela se posuerunt.  Non in vanum enim praeter morem in catalogo designatur Ivanic tamquam "filiam Rubi".  Forte moniales hoc modo demonstraverunt contra decretum Capituli Generalis, eas assignans Circariae Hungariae, a qua in posterum de facto se alienaverunt.  Drozo et Zopriza anno 1290 iam fuerunt derelictae, et moniales, in unicam communitatem forte redactae, abhinc habitaverunt coenobium Szalankemen, quod antea iam videtur extitisse tamquam canonia virorum.  Quando desierit, nexcimus.   Circa annum 1500 autem moniales quaedam, aut Ivanicenses, aut (si adhuc extiterit conventus) illae de Szalankemen, aut ambae communitates una, a Turcis profugae secesserunt in castrum Szeged, Szalankemensi asceterio ceteroquin vicinum.  Unde vero, cum refugium provisorium illis ibi traditum totam turbam virginum capere non posset, partim evolaverunt in pristinam abbatiam monialium OSB in Somlyovásárhely, anno 1511 illis relictam.  Circa annum 1526 alia turba monilaium (Szegedenses aut Ivanicenses?) secessit in Moriczhidam.  Postremo circa annum 1560 reliquae moniales hungaricae ordinis nostri fugerunt in Austriam, ubi versus annum 1580 sunt exstinctae.

Saeculo XV infaustum systema commendarum, a dynastia Anjou in hoc regno iam saeculo elapso introductum, tantopere invaluit in hac circaria, ut plura monasteria, olim florentissima aut penitus delerentur, aut in manus caderent aliorum ordinum, praesertim Paulinorum, a rege Mathia adeo dilectorum.

Cum res ordinis in toto regno coeperint graviter dilabi, initio saec. XVI exsurrexit vir quidam rarae fortitudinis, profundaeque simul pietatis Franciscus Fegyverneky (1506-1535), praepositus de Sag, visitator totius circariae, qui cooperantibus assessoribus suis praepositis de Turocz, Bozok, Lelesz et Csorna, in spiritu strenuae reformationis, a capitulis generalibus tunc initiatae, indefesso, fere per tria decennia protracto labore faciem totius circariae penitus renovavit.  Monialibus a rabie Turcarum, ut videtur, expulsis, nova monasteria procuravit (Szeged, Somlyovasarhely), depopulata iterum integravit (Moriczhida), canonias ab aliis usurpatas valorose reclamavit (Csut, Zsambek), et ante omnia pro libera electione praepositorum violentiae patronorum se opponendo, et approbationem regiam quamquam instabilem sibi procurando, cum successu indefesse ac strenue concertabat, dum abbatiae aliorum ordinum, eodem tempore, sub jugo commendatorum gementes, se liberare non potuerint. [HUN-14]  Numquam fuit spiritus regularis in tanta harmonia cum activitate loci credibilis quam hac in periodo.   In pluribus canoniis, ut in Lelesz vigorose reflorescenti, numerus religiosorum accrevit, et iam spes novi veris coepit lucescere, cum Turcarum irruentium rabies post cladem Mohacsensem anno 1526 omnia fecit ad irritum.  Dimidium regnum dein ab illis expugnatum est, et omnia monasteria in ditione  eorum sita subversa et simul cum archivis deleta sunt.  In septentrionali parte regni autem ordo hoc saeculo aliis ex causis pessumivit et exstinctus est. 

Monasteria ibi sita, incursionibus Turcarum, quibus continue fuerunt exposita, paulatim depopulata et ruinata, inciderunt in manus patronorum nobilium, aperte vel clam haeresi faventium, vel data sunt ut commendae pralatis profugis "ex partibus infidelium".  Ita versus annum 1600 circaria haec olim tam florens propter adversa bellica huius expositi inter orientem et occidentem territorii plane extincta est.   Archiepiscopus Colocensis, A. Draskovics, iam anno 1583 adiit abbatem Teplensem, ut ordinem in Hungaria agonizantem restitueret.  Qui statim initiavit restaurationem canoniae Jaszoviensis, cui Joannem Lohelium destinaverat in praepositum, cum per mortem abbatis simul et archiepiscopi biennio post omnia essent infracta.  centum annis post, Turcis expulsis ordineque ubique vigorose renovato, Franciscus de Schöllingen, abbas Pernecensis, acquisivit quasdam pristinas praeposituras hungaricas.  Longum est, minutim vicissitudines huius res exponere, cui patres circariae Bohemiae initio nequaquam faverunt. [HUN-15]  Anno 1692 Capitulum Generale decrevit, ut canoniae hungaricae recuperandae manerent penes circariam Bohemiae.  Cum restauratio complurium monasteriorum per tantum tempus desolatorum vel penitus destructorum vires exiguae abbatiae Pernecensis longe excederet, illa vendidit ea aliis abbatiis.  Anno 1710 Luca possedit praeposituras Varadiensem, Leleszensem, et Jaszoviensem, Zabrdovice Janoshidam, Gradicium autem Csornam.  Pernegg adhuc tenuit Türje, quod vero anno 1738 pariter vendidit Gradicio.

Dignum et justum fuisset tunc, ut opulentae abbatiae circariae Bohemiae paulatim canoniis hungaricis, feliciter recuperata, libertatem redderent et circariam Hungariae in statum pristinum redintegrarent, ut Leopoldus rex sicut et abbas Schöllingen semper desideraverant.  Quam vero spem Hungarorum fefellerunt abbates Bohemi, qui habuerunt praeposituras hungaricas pro meis curiis, et beneficiis lucrativis.   Exstruxerunt quidem ibi partim novas aedes [HUN-16], institueruntque in decursu saeculi XVIII in illis praepositos infulatos de proprio gremio, et parvas communjitates, quibus paulatim et pauci Hungari se admiscuerunt, sed ne cogitaverunt quidem illis reddere libertatem debitam.  Andreas Sauberer, professus Lucensis annis autem 1745-1770 paepositurae suae Jaszoviensi, ingentibus obstaculis superatis, independentiam plenam obtinuit.  Ordo ceteroquin anno 1760 circariam Hungariae consderavit ut restauratam.  Anno 1767 etiam Türje iterum facta est sui juris, et Csorna sicut et Lelesz in eo erant, ut exemplum illius sequerentur, cum omnes canoniae annis 1785-1787 a Josepho II rege suppressae sunt.  Ita ordo in Hungaria altera vice extinctus est.

Hungaricus populus, hoc aegre ferens, et gymnasiorum directionem religiosis committi anhelans, restaurationem complurium ordinum in hunc finem a Francisco II rege impetravit anno 1802.  Rstaurati sunt ergo et Praemonstratenses, et quidem canoniae Jaszo et Csorna.  Adnexae sunt canoniae Jaszo praepositurae Lelesz et Varadhegyfok, ut et harum beneficiis sat amplis adaucta, par fiat adimplendi onera trium gymnasiorum sustentandi.  Csornae autem adiunctae sunt praepositurae de Türje et de Janoshida, cum onere sustentandi duo gymnasia et administradi duas parochias.   Gymnasia a canonicis directa optimam semper habuerunt reputationem, maximoque fuere in honore scientiae et studia.  Educati sunt in collegiis illis viri praeclari in Hungaria: Fejér György historiographys, Széll Kalman cancellarius status, necnon inter ecclesiasticos Cardinales Primates Vaszary et Mindszenty.

Anno 1919 simul cum patria et circaria discerpta est.  Jaszo et Lelesz addictae sunt Cechoslowakiae, Varadium autem Rumeniae.  Jaszo, quae coacte adiuncta est circariae Cechoslowaccae, per decreta gubernalia omnia sua gymnasia amisit.   Canonici eius stirpis Hungarici vero anno 1924 novum fundarunt collegium in Gödöllö prope Budapest.  Csorna sola remansit hungarica cum collegiis suis.   Anno 1294, de facto vero 1946 canonia Sti. Stephani Varadiensis iterum facta est sui juris et Abbati Generali immediate subdita.  Recenter titulus abbatialis introductus est in circaria.

Spiritus restaurationis catholicae post bellum primum mundiale in Hungaria invalescens, etiam in hac nostra circaria zelum reformationis internae excitavit.   Anno 1945 canoniae in Hungaria sitae, pariter ac illac, quae post brevem restitutionem ad pristinam partriam iterum Rumeniae et Cecholsowakiae sunt adnexae, omnibus fere suis bonis sunt destitutae et scholae collegiaque ab illis administrata, paulo post sunt saecularizata.  Canonici deinde pauperes, in activitate sua ad claustra et ad aliquas parochias de novo susceptas restricti, vitam regularem tamen intrepide continuerunt, usquedum anno 1950 omnes canoniae suppressae, et religiosi praeter illos qui potuerant effugere ad exteras, incarcerati sunt.  Ita Circaria Hungarica nostris diebus tertia vice extincta est.  Sed iam bis surrexit, et etiam hac vice Deo adiuvante resurget.  [Editores: Deo Gratias!  Resurgens Circaria Hungarica post devastationem regni communisti!] 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DIOECESIS IN HUNGARIA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Cum dioeceses huius regni variis sub nominibus -- tum latine, tum hungarice, tum germanice -- generatim in literatura occurrunt, apud exteros saepius magna viget confusio.  Ideo adducimus parvum elenchum earum dioecesium, quae ad nos attinent.

  <<ELENCHUS MATERIAE>>


ABBREVIATIONES ARCHIVORUM:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Cs. O. L.

Csornai Országos Levéltár (Arch. Loc. cred. Csornensis)

J.O.L.

item Jaszoviensis

L.O.L.

Item Lelesziensis

M.N.M.t.a.

Magyar Nemzeti Muzeum Törzsanyag (Museum Nationale Hungariae, depart. principale) Budapest

M.N.M.cs.

Magyar Nemzeti Museum . . . család (Museum Nat. Hung. familia...(Budapest)

Orsz. lvt. Dl.

Magyar Országos Levéltár Diplomatikai Osztály (Archivum Regnicolare Hung., Departim, Diplomat) Budapest

Orsz. lvt. Helytt.

Magyar Országos Levéltár Helytartótánasci Osztály (Archivum Regnicolare Hung. Depart. Consilii Locumtenentialis) Budapest

<<ELENCHUS MATERIAE>>


FONTES:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Anjou

Anjou-kori okmánytár I-VI ed. NAGY Imre, Budapest 1878-1891, VII ed. TASNÁDI NAGY Gyula, Budap. 1900

AUO

Árpádkori új okmánytár, 12 voll., ed. WENCZEL G. Pest 1860-1874

Bánffy

Oklevéltar a Tomaj-nemzetségbeli losonczi Bánffy-család történetéhez. Tom. I ed. VARJU E., Budapest 1908, Tom. II ed. IVÁNY B. ibidem 1928

BOSSÁNYI, Regesta supplicationum. A pápai kérvénykönyvnek magyar vonatkazázu okmanyai, T. I (1342-1352); T. II (1352-1394) Bp. 1916-1918.

C.D.

Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis (--1440), 11 partes in 40 voll., 3 voll. indices, auctore FEJÉR G., Budae 1829-1844.

Csáky

Csáky Oklevéltar, 2 tomi.

Egyhást.E.

Egyást Emlékek a Magyarországi hitújitás korából (Mon. Ecclesiae tempore reformationis) edd. BUNYITAY, RAPAICS et KARÁCSONYI, 6 voll. Budap. 1902

FRAKNÓI

Oklevéltár a magyar kir. kegyúri jog tórténetéhez (Archivalia pro hist. juris patronatus regis Hung.) ed. FRANKNÓI W., Budapest 1899.  

Hazai Oklt.

Hazai Oklevéltár. edd.: NAGY I., DEÁK F., et NAGY G., Budapest 1879

Hazai Okm.

Hazai Okmánytar. Edd. NAGY I, PAUR I., RÁTH K. et VÉGHELY D. 8 tomi, Györ 1865-1873 et Budapest 1876-1891.

Héderváry

A Héderváry család oklevéltára, edd. RADVÁNSZKY et LEVENTE

Hevenessi

Collectio Hevenessiana (MS in Bibl. Univers. Budapest).

Kaprinai

KAPRINAI St. Collectio Kaprinaiana Hungarica Diplomata tempore Mathiae de Hunyad. 2 voll.  Viennae 1767.

Károlyi

A nagyk. gróf Károlyi-család oklevéltára ed. GERESI K., Budapest 1882.

LUKCSICS

XV. Századi pápai oklevelek (Documenta pontificia saeculi XV) Tom. I Budae 1931. II ibid. 1938.

Máramarosi

Máramarosi Diplomák a XIV és XV századból. Egybegyüjté és jegyz. ellátta: Apsia MIHÁLYI János, Mármarossziget 1900. 

MHHS

Monumenta Historica Hungariam Sacram illustrantia, ed. THEINER, Romae 1859-1860

MHH

Monumenta Hungariae Historica, Diplomataria 37 tomi, Scriptores 38.   Pest 1857.

Mon.Slav.

Monumenta spectantia historiam Slavorum meridionalium, 42 voll. Agram 1868 sq.

Mon. Strig.

Monumenta Ecclesiae Strigoniensis, 3 voll. edd. F. KRANCZ et DEDEK, Esztergom 1874-1924.

Mon.Vat.

Monumenta Vaticana historiam regni Hungarici illustrantia, Ser. 1: tom 1-6; Ser. 2: tom 1-2.  Budapest 1884-1891.

Mon.Vespr.

Monumenta Romana Episcopatus Vesprimiensis, 4 voll. edd. FRAKNÓI et LUKCSICS, Budapest 1896-1897.

Sopr.Oklt.

Soproni oklevéltar.  Sopronvármegye története, 2 tomi, ed. NAGY I., (Sopron 1889).  Név- és tárgymutató a soproni oklvt. I-II kötetéhez, ed. HAZI J. (Sopron 1922)

S.V.Lt.

Sopronvámegye Levéltárának oklevélgyüjteménye (1236-1526) ed. SÜMEGHY D. (Sopron 1928)

SZTÁRAY

A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray-család oklevéltára.   2 voll., ed NAGY G. Budapest 1887.

Zalai Oklt.

Zalavarmegyo Története.  Okleveltar, I-II szerk. NAGY I., VEGHELY D. és NAGY Gy.  Budapest 1886-1890.

Zichy

A zichi és vasonkeöli Zichy-család idösb ágának okmánytára.   Közli a Magy. Tört. Társulat, 9 voll. Pest 1871/1915.

Acta Histor

<<ELENCHUS MATERIAE>>


LITTERATURA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

BALICS L., A római kath. egyház története Magyarországban (Hist. eccl. cath. in Hungaria) 3 voll., Budapest 1885-1890

BUNYITAY V., A váradi püspökség története (Hist. Episc. Varadiensis) 3 voll., Nagyvárad 1883-1884

CHOBOT F., A vácszi egyházmegye történeti névtara 2 voll. (Schematismus Historicus episcop. Vaciensis) Vac 1915.

CSÁNKI D., Magyarország történeti fölrajza (Geographia historica Hungaricae) 2 voll. Budapest 1894

DÁNIELIK A., A premontreiek (Eger 1866)

DIVALD K., Magyarország müvészeti emlékei (Monumenta Architect. Hungariae) Budapest 1927

F. ECKHART, Die glaubwürdigen Orte Ungarns im Mittelalter, in MIÖG, IX, Ergb. 2. Heft, Innsbruck 1914.

A. ERENS, Supplicatio pro subsidio ad recuperanda monasteria hungarica, in Anal. Praem VIII (1932) 71-73.

FUXHOFFER D., Monasteriologia Hungariae, 1 vol. in folio, Vesprimii 1803 - 2a ed., procurata a CZINÁR, 2 voll., Pest-Vindobinae 1858-1859. 

GÁBRIEL A., Breviaraium-típusú kódexek (Codices in formatu Breviarii) in Emlékkönyv (v. supra) pp. 109-117. 

GEREVICH T., Magyarország müvészeti emlékei. Románkori emlékek (Monumenta Architect. Hungarica Styli romani) Budapest 1938. 

HÓMAN B., SZEKFÜ Gy., Magyar Történet, 5 voll. Budapest 1928-1937.

HORVÁTH A., De primordiis Circariae Hungariae, Anal. Praem. XIII (1937) 54-62.

IDEM Praemonstratensia Hungarica, ibidem VIII (1932) 253-56.

IDEM, Ad bibliographiam monasteriorum ex Hungaria, ibidem VII 1931 (183-201)

IDEM, Lex contra statutum.  Adalék a premontrei rend történetéhez Magyarországon (Relatio inter vitam conventualem et activitatem loci authentici in medio aevo) in: Szombathelyi Értesítö 1933-34, pp. 16-27. 

KARÁCSONYI J. Ki épitette az elsö premontrei monostort Magyarországon? (De fundatore primi monasterii O. Praem. in Hungaria) in: Turul 1927 1-3.

IDEM, A magyar nemzetségek a XV. sz. közepéíg, (Genealogia nobilium Hung. usque ad saec. XV) 2 voll. Budapest 1901

IDEM, Magyarország története föbb vonásaiban (Hist. Hungariae in principalibus delineamentis) Nagyvárad 1915

Idem, Hamis, hibáskeletü és keltezetlen oklevelek jegyzeke 1400-ig (Catal. diplomatum falsorum, datationis minus rectae, vel sine datatione usque ad an. 1400) Budapest 1902

KÁROLYI J., Fejérvármegye története (Historia comitatus Féjer 2 voll., Székesfehérvár 1869-1904. 

KUMOROVITZ, B., A leleszi konvent hiteleshelyi müködése 1569-ig (De activitate authentica conv. Lelesz) in Turul 1928, Vide infra apud Lelesz.

MESZLÉNYI A., A tanitó szerzetesrendek visszaállitása (Restitutio ordinum docentium anno 1802) in: Magyar Történetkutató Intézet Évkönyve 1933.

ORTVAY T., Magyarország egyházi földleirása a XIV. század elején (Descriptio geographica eccl. Hung. initio saec. XIV) 3 tomi, Budapest 1891-1892

OSZVALD A., Fegyverneky Ferenc, sági prépost, rendi vizitátor 1506-1535-ig; in: Emlékkönyv pp. 51-109 (De reformatione circariae, initio saec. XVI peracta)

IDEM, A magyarországi középkori premontrei prépostságok (Praepositurae Praem. Hung. in medio aevo) in: Gödöllöi Ertesitö 1938-1939 pp. 3-38.  

IDEM, Premontre urbáriumoka középkorban (Praescriptiones oeconomicae pro jobbagionibus in proprietatibus ordinis in medio aevo) in: Gödöllöi Ertesitö 1939-1940 pp. 151-167.

IDEM A préposti szek betöltelse a XVI. Sz. elsö negydében (Installatio praepositorum saec. XVI.) in: Gödöllöi Ertesitö 1941-1942 pp. 276-283.  

PAULER J., A magyar nemzet története az árpádházi királyok alatt (Historia nationis hungar. sub regibus domus Arpadienae) 2 voll. Budapest 1899.

PÁZMÁNY P., Acta et decreta Synodi dioecesanae Strigoniensis an. 1629 (Appendices I et III: "de religiosis ordinibus qui olim in Hungaria floruere") Tyrnaviae 1657

C PÉTERFFY, Sacra concilia ecclesiae romano-catholicae in regno Hungariae celebrata ab an. 1016 usque ad an. 1715; 2 voll., Posonii 1741-1742. 

RUPP J., Magyarország helyrajzi története (Historia topographica Hungariae) 3 voll. Pest 1870

Schemat Jász.

Schematismus canonicorum Reg. Sacri, candidi ac exempti Ord. Praem. Regiae Praepositurae St. Joh. Bapt de Castro Jászó, Cassoviae 1891 et 1902

Névtárak (Csornai) 1843, 1850

SCHWARZ E., A templomi védöszentek és helységnevek (patroni ecclesiarum et denominationes locorum) in: Egyet, Philologiai Közlöny 1924

SÖRÖS, P., Az elenyészett bencés apátságok (abbatiae ord. Sti. Benedicti devastatae) Budapest 1912

TÍMÁR, K., Premontrei kódexek, in "Pannonia" tom. I, Kalocsa 1924

TÓTH, SZABÓ P., Magyarország a XV század végén a pápai supplicatiok világánál (Hungaria versus finem saeculi XV sub luce supplicationum papalium) in: Századok 1903.

IDEM, Oklevelek a kegyúri jog történetéhez (Diplomata in historia juris patronatus) in: Tört. Tár 1903.

ZAK A., L'ordre de Prémontré en Hongrie, in ROPM XIII (1911)

IDEM, Das Chorherrnstift Pernegg, Wien 1900

Göd. Ért.

A jászóvári premontre kanonokrend gödöllöi gimnáziumának évkönyve (Liber annualis gymnasii de Gödöllö)

Khelyi Ért.

A csornai premontrei kanonokrend keszthelyi gimnáziumának értesitöje (Liber annualis gymnasii de Keszthely)

Szhelyi Ért

Item gymnasii de Szombathelyi.

SZÁZADOK, A Magyar Történelmi Társulat Közlönye (periodicum Associat. Hist. Hung.) Budapest 1867-1941. 

Tört. Tár

Történelmi Tár. Kiadja a Magyar Történelmi Társulat közvetitése mellett a M. Tud. Akadémia Történelmi Bizottsága.  (Publicationes Histor. Edit. ab Assoc. Hist. Acad. Hung) Budapest 1878-1899, és új folyam 1900-1911.

TURUL, A Herald. és Geneal. Társaság folyóirata (Periodicum societatis herald. et genealog.) Budapest 1813-1914, 1920-1945.

Catal. Ep.

BÉKEFI-KOLLŔNYI-LUKCSICS, A magyarország apáti és préposti cimeknek oklevelek alapjan kijavitott jegyzéke (Catalogus titulorum abbatum et praepositorum Hungariae ope documentorum emendatus) 1922.  MS in Curia primatiali in Esztergom.

Vide apud alias circarias: BRUNNER (ap. Germaniam)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


VISITATORES ET VICARII GENERALES CIRCARIAE: 

<<ELENCHUS MATERIAE>>

Secundum Oszvald, ex. Arch. Regnic. Lelesziensi erutum.  Visitatores primitus de jure ad annum, sed mox de factor ad plures annos sunt nominati, a fine saeculi XIV (1382) vero ad vitam.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

NOMEN:

ABRANY  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Patriarchus Abraham

ANTIQUITUS:

Pronuntia Abragne. 

In documentis: Abraham (non vero Sanctus Abraham), Abraam, Monostorosábraham, Molnosabran.  Hodie dicitur hungarice Erabrany vel Felsöabrany.  Vitetur confusio cum abbatia O. Cist. Abraham in dioec. Colocensi, comit. Bodrog.  In catalogis omnibus occurrit.  Abraham: N, S, V, L, H.  Habram: P, T.   Habraham: W.  Fili Sti. Pauli: N, L. P, W, T.  Sti. Stephani: H.  In dioec. Waradiensi: L, P. W. H. T. Agriensi: V.

LOCUS:

Sita erat prope Margitta (Marghita) juxta flumen Berettyó, in septentrione comitatus Bihar, dioec. Varadiensis.  Hodie pertinet ad Rumeniam

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura, fundata ante annum 1235.  Fuit semper sub patronatu generationis de Gut-Kelede, ergo supponere licet, illam etiam canoniam fundasse.   Filia de Pályi.  Documenta probant hanc canoniam exiguam floruisse saeculis XIII/XV, de historia eius pauca scimus, probabiliter saeculo XVI a Turcis est diruta.   Deinceps fuit praepositura titularis.  Hugo dicit ecclesiam, quae subsistit, fuisse traditam Calvinistis, quod vero est confusio cum alia ecclesia similis nominis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ADONY  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Odogne

In documentis Odun. Adon, Odonmonostura, Monostorosodon.  In catalogis: Odvan S, Odon L, P, W, H, T. 

LOCUS:

Omnes ponunt eam in dioecesim Varadiensem praeter S, qui, habet Agriensem, et omnes asserunt eam fuisse filiam Sti. Stephani N et V eam nesciunt.

Hodie vicus Nyiradony in comitatu Szabolcs, secus viam ferream inter Debrecen et Mate Szalka, dioec. Varadiensis, postea Agriensis, Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura, fundata inter annos probabiliter 1245 et 60 a generatione de Gut-Keled, pro qua erat "commune", et quae etiam canoniam de Abrany fundasse videtur.  Postremo habuit patronatum familia Báthory.  Adony non fuit monasterium proprie dictum cum conventu et propriis professis.  Fuit quidem corpus juridicum quoad bona, sed practice mera parochia, primo canoniae Sti. Stephani Varadiensi, dein a medio saeculo XIV Lelesziensi commissa.  Parochum, qui erat "praepositus et pastor animarum", nominaverunt praelati supradictarum canoniarum de gremio suo.   Cum versus medium saeculum XVI mater Lelesziensis inciperet languescere, et ex defectu religiosorum praeposituram Adoniensem non ampliuis posset administrare (anno 1552 quidem praepositus Jaszoviensis adhuc a Capitulo Generali expresse nominatur pater abbas de Adony), illa venit in manus cleri saecularis, et facta est praepositura titularis usque ad nostra tempora.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ALMAS  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Almache

Almazu, Almásmonostor, hodie dicitur hungarice Nagyalmás.  Occurrit in omnibus catalogis.  Almas N, Almask P, H. T, Almath W.  S, V, L eam nesciunt sub hoc nomine.  Sed puto voces Aiska S, Alska V, et Aiscka L.  "Filiam Sti. Stephani L in dioecesi Varadiensi (S, V, L), insertae eodem loco quo in aliis invenitur Almás, probabiliter designare hanc nostram canoniam, non vero Ocsam, ut alii putant.   P, W, H, T, N habent: filia Sti. Stephani, dioec. Albensis

LOCUS:

Secus rivum eiusdem nominis, inter Cluj (Kolozsvár) et Oradea Mare (Nagyvárad), in comitatu quondam Kilozs, dioec. Varadiensis, deinde Albae Julae.  Hodie pertinet ad Rumeniam.

FUNDATIO / HISTORIA:

Monasterium primitus ordinis Sti. Benedicti.  Initio saeculo XIII patronus monasterii, comes Ladislaus de genere Kán,  Benedictinis Praemonstratenses ex Sto. Stephano Varadiensi substituit, ut loco illorum curam animarum ibi exercerent.   Probabiliter fuit ibi praepositus-parochus tantum, cum uno alterove confratre, ut apud praecedentem.  Secundum quosdam auctores Praemonstratenses iam anno 1238 in canoniam suam Varadiensem sunt reversi.  Quod vero vix credi potest, quia Almas omnibus catalogis ordinis, immo saeculo XIV redactis inserta est.  Quidquid sit, etsi fere nulla documenta de ea supersint, licet suspicari, eam tamquam praeposituram nostri ordinis iam diu ante invasionem Turcarum desiisse.  Hugo autumat eam fuisse destructam anno 1543.  Non est praepositura titularis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BENY  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Pronuntia Bégn(e)

Ninivensis nescit.  Ceteris est insertum: Bin (P, W); Bin sive Bien (L); Bein Strigoniensi et filiam Sti. Stephani.  In documentis: Ben, Bin, Byn, Been.   Hodie dicitur hungarice Kisbény, slavice Ben.

LOCUS:

Non longe a Strigonio, versus aquilonem, in comitatu et diocesi eiusdem nominis (Esztergom).  In Cechoslovakia. 

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata ante annum 1217 ab Amadeo comite de Hont-Pázmány.   Filia Sti. Stephani Varadiensis.  Saeculo XVI paternitas fuit penes praepositos Sagenses.  Fuit "conventus minutus".  A Turcis est diruta anno 1543.  Triennio post ibidem "dominus praepositus loco plebani residebat."  Anno 1561 collegio S.J. Tyrnaviensi data est in dotationem, fuit adhuc extabant rudera monasterii, ecclesia pulcherrima biturris, styli romanica, mansit parochialis, sed in bello anno 1945 destructa est. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BÓZÓK  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Stus. Stephanus Rex

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Bozauque

In documentis: Bozoch, -souk, -souch.  In catalogis Bozoch (N); Bozob (S); Bozok (V); Bozok (L); Bosouch (P, W, T); Resporych (H). 

Filia de Hradisko (Gradis) secundum N, W. T; de "Grapha" (L).   Ceteri paternitatem tacent.  Omnes collocant eam in dioec. Strigoniensem.   Slavice dicitur Bzovik, ex quo fecerunt quidam veteres catalogi Posvik. 

LOCUS:

In comitatu quondam Hont, prope Karpona, in regione potius a Slovakis habitata.   Nunc pertinet ad Cechoslovakiam. 

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia initio, deinde praevalet titulus praeposituralis.  Fundata de Hont-Pázmány et uxore eius Sophia, quae fuit soror Sancti Ladislai regis Hungaricae.   Dotatio novi monasterii erat ditissima.  Inter annos 1171 et 80 loco monachorum eo venerunt Praemonstratenses ex abbatia Riéval in Lotharingia.   Paternitas videtur transisse saeculo XIII ad abbatiam Gradicensem in Moravia.   Reges Béla II et Béla IV confirmaverunt et ditaverunt canoniam, quae fuit constructa ad instar arcis et habuit etiam iurisdictionem civilem.  Conventus rarissime fit mentio in documentis, etsi inter praepositos inveniantur visitatores circariae.  Sigismundus Balassa, caput cuiusdam familiae nobilis vicinae, circa annum 1520 canoniam exspoliavit, religiosisque expulsis bona sibi arripuit, pro quo crimine immo confirmationem regiam obtinuit.  Synodus Bratislaviensis anno 1567 decrevit restaurationem canoniae tamquam commenda saecularium, quod vero non successit.   Postremo altera pars bonorum data est collegio S.J. in Tyrnava, altera mansit penes familiam Balassa.  Praepositus de Ság anno 1579 in vanum nomine ordinis protestatus est.  Post suppressionem societatis Jesu altera pars bonorum addicta est Universitati Budapestinae, altera vero Seminario Episcopali Strigoniensi.  Titulus praepositi non amploius est concessus.  Monasterii, quod transmutatum  est in fortificationem, pars adhuc subsistit.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (OSZVALD):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

CHEIM  (KEME?)  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Cheim (N, P, W); Cheym (H); Themi (T). 

LOCUS:

Dioc. Agriensis, et filia Sti. Stephani secundum catalogos, ex quibus solis haec domus est nota. 

FUNDATIO / HISTORIA:

Documenta Hungarica omnino eam ignorant.  Horvath ex hoc plane negat hanc praeposituram umquam extitisse.  Cum vero catalogi diversi originis saeculorum XIII et XIV eam adducant, de existentia eius non licet dubitare.  Quia iam invenitur in Ninivensi, probabiliter est fundata ante medium saeculum XIII.  Assensus videtur esse praebendus Fuxhoffer-Czinar, qui dicit "conspicua rudera" in praedio dictor Keme prope Eger in comitatu Borsod nil aliud esse ac vetus nostra Cheim.  Hugo praetendit insuper, eam fuisse destructam in expugnatione civitatis Agriensis anno 1596.  Cum saeculo XVII tractaretur de restauratione praepositurum in Hungaria, Cheim fuit praetermissa.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

CSORNA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. Michael

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Tchorna

Chorna, Churna, Charna, Cherna, Czorna, Surna, Serna.  In catalogis omnibus occurrit: Schirna (S, V, L); Zirna (N, W, T) Zirna seu Schirna (P), Syrna (H).   Secundum omnes fuit filia de Hatvan et in dioec. Jauriensi.

LOCUS:

Prope Sopron et Györ, in comitatu Soproniensi, dioec. Jaurinensi, in Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata est circa annum 1220, certe autem ante annum 1228, quo prima vice authentice occurrit, a comite Osl eiusque filiis [HUN-17 {01*}]  Filia de Hatvan, mater de Rajk, de Türje, forsan etiam de Moriczhida et de Horpács.  Etsi fuerit "monasterium generationis", magnas tamen partes egit in historia circariae.   Antonius praepositus (+ 1438) fuit "pater abbas Ord. Praem. provinciae Ungariae" ad vitam.  Archiepiscopus Strigoniensis, secus patronus monasterii, cumulabat eum titulis et signis honoris, et supplicabat a Summo Pontifice anno 1418, ut ad dignitatem abbatialem promoveretur.  Quo successu, ignoratur.  Praepositus vero Elias fuit unus ex assessoribus Francisci Fegyverneky, postea factus est vice-cancellarius regis et episcopus tit. Hiponensis.  Patroni canoniae, praesertim Mauritius de Osl, adeo cumulabant eam bonis et fundationibus, ut iam saeculo XIII, exeunte, possessiones eius a Danubio usque ad flumen Dravam se extenderint [HUN-18 {02*}].  Jus patronatus acquirebant saec. XIV nobiles de Kanizsay, dein familia Nádasdy, postremo vero familia Eszterházy.  Canonia, quae anno 1520 obtinuit jus gladii, ab initio fuit locus credibilis.  Hoc privilegium, post mediuim saec. XIV ei avulsum, anno 1393 a rege Sigismundo restitutum est.  Anno 1542, ultimo praeposito ex ordine defuncto, data est in commendam.  Optimus illorum praesulum commendatariorium fuit Matthaeus Szenttamásy (+ 1676), qui in loco residens, et conventum sacerdotum saecularium ibi instituens, ecclesiam novam super fundamenta "magnificae basilicae Csornensis" exstrucit anno 1658, super fundamenta "magnificae basilicae Csornensis" exstruxit anno 1658.  Anno 1694 Franciscus de Schöllingen, abbas Pernecensis, canoniam redemit, sed anno demum 1702 possessionem illius de facto obtinuit.  Exidne Csorna, ubi parvus conventus est constitutus, annis 1702-10 dependebat a Pernegg, annis 1710-86 vero a Hradisko.  Inter praepositos eius infulatos eminebat Augustinus Kamenitzky, qui independentiam canoniae voluit restaurare, ad hoc novitios hungaricos accepit et anno 1780 magnifice reconstruxit aedificia claustralia.  Anno 1786 Csorna suppressa est, anno 1802 tamen restituta.  Unitae sunt ei antiquae praepositurae Türje et Jánoshida et Türje.  Anno 1945 amisit bona sua, anno 1947 aperuit novum collegium in Csorna ipsa.  Anno 1948, quo omnia collegia eius sunt suppressa, accepit a suo discipulo Card. Mindszenthy parochiam noviter erectam im Budapest-Margithid.   Anno 1949 suscepit administrationem sequentium curatiarum: Csorna, Maglóca, Szombathely, Szalapa, B. Máriafürdö.  Anno 1950 canonia suppressa est, religiosi sunt dispersi.  Status personalis: 1786: 7; 1802: 5; 1833: 38; 1928: 54; 1948: 62.   Ecclesia anno 1658 erecta, in fine saeculi XVIII ornata est in stylo illius epochae, claustrum annis 1802-06 ampliatum est.  [Editores: Anno 1990 reconstituta, a confratribus filiae abbatiae, Sti. Michaelis Orangiensis, U.S.A!  Deo gratias!]

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES PRAEPOSITORUM (Horvath, Keresztesy):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

CSUT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Eustachius

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Tchoutte

In documentis: Chuth, Chut, Chyth, Chewth, Cheth, Insula Chut.

Catalogis omnibus est inserta praeter Ninivensem.  Chute (S, V); Chute sive Thut (L), Insula Chut (P, H); Thut (W); Thuc (T).  Dioc. Vesprimiensis (P, W, H, T), Strigoniensis (S, V, L).  Filia de Turocz (L, P, W, T); ceteri de paternitate tacent.

LOCUS:

De situ huius canoniae auctores dissentiunt.  Oszvald collocat eam in insulam nunc Haros dictam, in dextra parte insulae Csepel, prope Budapest versus meridiem.   Ibi adhuc hodie conspiciuntur rudera.  Comitatus Pest, dioec. Vesprimiensis, a saec XVIII Szekesfehervar.  In Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata a Bela IV, rege anno 1264.  Filia de Turocz, mater de Kaposfö.  Fuit dives atque spectabilis, saeculo XIV ibi fuerunt 15 canonici.   Anno 1475 Mathias rex canoniam, in qua, ut ipse fatetur "olim cultus divinus amplus et pulcherrimus peragebatur", tradidit eremitis Ordinis Sti. Pauli, vulgo Paulinis.  Annis 1517-19 praepositus Sagiensis in vanum operam dedit recuperationi eius.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (duo tantum ex praepositis sunt noti):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

DARNO  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

In documentis: Darnow, Darnau-pataka.  In catalogis cunctis invenitur, praeter Ninivensem.  Dorna (P, W, H. T); Dornaw (S, V, L).  In dioec. Agriensi (P, W, H, T), in Vaciensi (S, V, L).  Filia de Jaszo (P, H, T), Stae Crucis (L).  

LOCUS:

Erat quondam vicus situs inter Olaszliszka et Tolecsva, in districtu Sarospatak comitat. Zemplen, dioec. Agriensis, non longe a finibus hodiernis Karpato-Ukrainae.   In Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata secundo in dimidio saeculi XIII, inter annos ut videtur 1245 et 80.  Filia de Jászó.  Praepositi erant semper canonici de Lelesz, ergo fuit probabiliter "monasteriium generationis", et quidem "minutum", id est parochia absque vel cum parvo conventu.  Secundum Timar in Darnó erant sorores ordinis, quod nobis videtur esse minus probabile.  forsan est confusio cum sequenti.   De historia eius fere nihil scitur, diu de situ eius disputabant auctores.   Anno 1492 ultima vice in documentis occurrit, sed scimus praepositum Jaszoviensem, Georgium Ollyas, anno 1552 a Capitulo Generali esse confirmatum ut patrem abbatem de Darnó.  Facta est in posterum praepositura titularis, de aedibus nihil superest.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (Oszvald):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

DROZO  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Drozeaux

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon de quo nihil certi scimus, nec situm, nec nomen correctum.  Notum est nobis ex antiquioribus catalogis tantum: Drozzo praepositura sororum (L); Drozza sorores (S); Dorozza sorores (V).  Omnes collocant hanc domum in dioecesi Agriensi.   Quia nomen Drozo videtur esse slavicum, supponere licet hoc asceterium fuisse situm in septentrione illius permagnae dioecesis, ergo in Slowakia.  Suo loco invenitur apud Hugo I 643.  Waefelghem 80, et alios.  Stando nostris catalogis, in quibus nulla insertio est sine fundamento in re, de eius existentia saltem transitoria dubitare non licet, etsi in nullo documento hungarico memoretur -- quidquid dicant Catalogus Episcoporum et Horvath Anal. Praem. VII (1931) 189, qui existentiam eius negant.   Floruit probabiliter inter annos 1240 et 90, quia in Ninivensi nondum, in catalogis recentioribus non amplius invenitur.  Coniecturam, quomodo forte ortus fuerit hic parthenon, vide in praefatione huius circariae, et infra apud Zopriza.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

GARAB  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Hubertus

ANTIQUITUS:

Grabensis, Graba, Grabia, Gravia.  In catalogis, quibus cunctis est inserta.   Graba (S, V, L, P, W, T); Glaba (H), Grabia (N).  Filia de "Turna" (id est Jaszo) apud L, P, W, H, T.  De "Sto. Joanne Baptista", quod est idem, apud N. In diocesi Strigoniensi: N, W, H, T.  In Vaciensi: S, V.

LOCUS:

In comitatu Nograd, statio eius via ferrea est Pasztó.  Dioec. Strigoniensis, in Hungaria.  Vitetur confusio cum monasterio O.S.B. eiusdem nominis in Syrmia sito. 

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia, dein praepositura, prima fundatio ordinis in Hungaria.  Fundata ca. an. 1171 a Micudino praeposito in Szekésfehérvar, postea episcopo Jauriensi, ex familia de Kökényes-Radnot.  Filia Regiae Vallis in Lotharingia (Riéval), sed mox paternitas transiit ad canoniam Jaszoviensem.  Mater fuit de Kökenyés.   Canonia Garab fuit "commune in generatione" illorum de Kökényes-Radnot, qui erant etiam patroni eius.  Anno 1436 conventus Grabensis iam erat exstinctus, et tunc praepositus de Sag a rege bona ipsius pro se petivit et impetravit quoque.   Saeculo sequenti devastatum est.  Anno 1688 bona unita sunt praepositurae restitutae Sti. Stephani Varadiensis, quae tamen ea iterum amisit.  Saeculo XVIII, quo adhuc substiterunt rudera de ea, Graba habuit praepositos titulares ex ordine; postea autem, sicut et ante, e clero saeculari.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

GEDIR  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Gaidir

Gedirmonostor.  In catalogis: Geidel (V, L.), Gedir (W, T), Geydel (S), Gedir sive Geidel (P); Cedyw seu Gedir (H).  Omnes consentiunt eam fuisse filiam de Ocsa et sitam in dioecesi Colocensi.

LOCUS:

In comitatu Solt, dioec. Kalosca, in Hungaria meridionali.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura, de qua preter existentiam nihil scimus.  Citatio eius in catalogis etiam antiquioribus (praeter Ninivensem) innuit, eam iam fuisse fundatam inter annos 1240-70.  Fuit in psosterum praepositura titularis.  Ruinae eius videntur adhuc hodie.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

HATVAN  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Margareta

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Hatevanne

In documentis: Hotwin, -uan, -uon, -won, Hottwan, -won, -von, Hathuan, Nagatvan, Hatvanmonostor. 

In catalogis: Hotuin (N); Hocwan (S); Hotwan (V); Hottvvan (L);p Cothewan (P); Cotaway (H); Cothwan (W), Cathwau (T).  diocesis Agriensis (N, P, W, T); Strigoniensis (H); Vaciensis (S, V, L).  Filia Sti. Stephani (N, P, H, W, T); Strigoniensis (H); Vaciensis (S, V, L).  Filia Sti. Stephani (N, P, H, W, T); de Janoshida (L).

LOCUS:

Hodie oppidum Hagyhatvan in comitatu Heves, prope Gödöllö versus orientem.   Dioec. Vaciensis, nunc Agriensis, in Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata initio saeculi XIII a Simone filio Banconis comitis, forsan ex familia de Nagyhatvan, quae in posterum patronatum exercuit.  Ladislaus II rex autem dedit patronatum familiae de Bancha.  Haec canonia dives fuit filia Sti. Stephani Varadiensis, et mater de Zsido.  Postremo fuit sub paternitate praepositi Sagensis.  Monasterium Hatvanense, quod hinc inde vocatur abbatia, iam saeculo XIII habuit amplam parochiam ei coniunctam, sicut et sigillum loci credibilis, sed modo ad annum 1351.  Praepositi et fratres huius conventus ab initio saeculi XIV erant professi conventus Lelesziensis, quo omnes, munere ordine, sed anno 1539 Hatvan iam erat in manu cleri saecularis.  Leopoldus I Imperator foedum et bona eius donavit comiti de Salm, ea sub conditione, ut ille praeposituram nostram restitueret.  Quod et factum est anno 1723, non autem ordini, sed tamquam commenda cleri saecularis, quod mansit usque hodie.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

PRAEPOSITI (Oszvald):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

HERMANNSTADT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Villa Herrmanni, rumenice Sibiu, hungarice Nagyszeben. 

LOCUS:

Civitas in Transylvania, dioec. Alba Julia, in Rumenia

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon, qui nobis notus est tantum e catalogo Ninivensi secundo.  In fine illius invenimus enim specialem rubricam superscriptam sequenti nota: "Claustra sororum que diversas habent possessiones et praepositi, hoc est rectores locorum ipsorum visitatnt et visitantur."  Adducit permulta asceteria, praesertim in Germania sita, et ultimo loco duo, quae usquedum nobis fuerunt plane ignota: "In Hungaria / assignata est paternitas / dyocesis cumanie: Corona.  Dyocesis ultra silvane: Villa Hermanni." [HUN-19 {17*}]

Puto haec asceteria sic esse orta.  Saeculo XIII, praesertim annis 1211-15, multi Saxones, Westfali et Rhenani emigraverunt in Transsylvaniam, et fundaverunt ibi civitates, quae usque ad nostra tempora erant germanicae.  Eodem tempore canoniae ordinis nostri in circaria Westfaliae coeperunt moniales suas dislocare, et illae circariae Saxoniae sorores suas sat rigorose expulsare, pluries tradentes eas ordini Cisterciensi.  Probabiliter turba quaedam harum sororoum expulsarum, ad alium ordinem transire nolentium.  Emigratores suas gentis concomitata est et in novis civitatibus ab illis constructis -- Kronstadt et Hermannstadt -- nova asceteria sibi extruxit.   Ordo vero, ne essent derelictae sibimetipsis, praesertim cum canoniae virorum gentis germanicae longe abessent, provide eas aggregavit circariae Hungariae.   Probabiliter haec monasteria a Tataris anno 1241 sunt destructa.  Hypothesim autem de sorte eorum vide supra in praefatione huius circariae, et infra apud Ivanic.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

HORPACS  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. Petrus

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Horpatche

In documentis: Hurpach, Horpach, Hurbach, Kyshorpács, Pusztahorpács.   Horpax (S, V, L); L: filia de Csorna. 

LOCUS:

Prope Sopron, in comitatu eiusdem nominis, in limitibus Austriae, dioec. Jauriensis, Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Extiterunt duo "Horpach" in illa regione, aliquas leucas inter se distantes.  St. Petrus de Horpach (hodie Hirbach) prope Marz, ubi fuit canonia O.S.A., et quae tum Horpacs, tum Marc authentice vocatur, et aliud Horpács, ubi canonia Csornensis iam ab initio possedit bona et iura, et cuius ecclesia ab initio videtur illi fuisse incorporata.  Haec vero secunda Horpacs saltem ex fontibus indigenis monasterium quodlibed fuisse probari nequit, etsi saeculo XVIII in utraque adhuc videbantur ruinae aedium claustralium.  Quae "duae villae Horpach" (Sopron oklvt. I 137) apparenter a plerisque auctoribus confunduntur.  Nemethy et Horvath ex silentio documentorum negant alterum Horpács umquam fuisse canoniam O. Praem., Fuxhoffer, Stessel, Balics et Rupp autem affirmant, et quidem jure merito.  Sed non frustra "Horpaz" inserta est tribus catalogis secundo dimidio saeculi XIII redactis, ita ut fundationem eius ante annum circiter 1275 ponere possimus, et non in vanum saeculo XVI -- quo subditur paternitati abbatiae Gradicensis anno 1510 -- et saeculis sequentibus considerabatur communiter ut prisina domus nostri ordinis.  Constat insuper, secundum Gerevich, ecclesiam Horpacsensem, medio saec. XIII erectam et tamquam parochialem usque hodie superstitem typum Praemonstratensem aperte demonstrare.  Videtur exinde existentia canoniae O. Praem. ibi esse certa, sed probabiliter nil fuit nisi "monasterium minutum" duobus vel tribus canonicis Csornensibus ad curam animarum exercendam provisum.  Abbas Franciscus de Schöllingen acquisivit eam anno 1705 "licet titulariter", quia bona pertinuerunt ad familiam Csaky Ab anno 1718 praepositi Türienses, dein ab anno 1802 Csornenses utuntur titulo "praepositi de Horpacs" usque hodie.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

INSULA LAZARI  <<ELENCHUS MATERIAE>>

FUNDATIO / HISTORIA:

Varia dicunt singuli fontes de hac domo, quam extitisse dubitare non licent, etsi Horvat Anal. Praem. VII (1931) p. 191 proclamat: "monasterium talis nominis numquam existebat in Hungaria".  Occurrit enim in omnibus antiquis catalogis, praeter Ninivensem, ex quo licet concludere eam esse fundatam inter annos 1240 et 90.  Omnes inserunt eam sub voce "Insula Lazari", et collocant eam in diocesi Quinque Ecclesiarum, et quidem tamquam filiam de "Thours" (L), vel rectius de Ocsa (P, H, W, T).  Secundum  Hugo sita erat "inter Dravam flumen et torrentem Keoritz in comitatu Beranii" (= Beranya), in dioecesi Pecs, pariter ut filia de Ocsa, et est destructa a Turcis anno 1543.  Catalogi S, V, et L habent duas canonias in hac dioecesi: Insula Lazari et Stus. Augustinus.  Lairuelz ex mera phantasia, dicit Insulam Lazari fuisse filiam de Turocs et matrem Sti. Augustini.  Waefelghem praetendit canoniam Sti. Lazari fuisse in loco hodierno castri Szigetvar, et fuisse exstinctam ante annum 1450.  Hodie existit iam a saeculis praepositura titularis "St. Augustini de Insula Lazari".  Forte revera sunt idem atque unum, forte Insula Lazari est continuatio abbatiae Nagyolasz (v. infra), in eadem diioecesi sita.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

IVANIC  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Pronuntia Ivanitch

In documentis: Iwanch, Ivanich.  Occurrit tantum in catalogis sequentibus: S (Ywancia sorores); V (Iwancia sorores); L (Ivvancia sororum. Monasterium disciplinae reformatissimum); et P (Juvantia moniales, filia Rubi).  Hungarice: Ivanicsmonostor.   Hodie nuncupatur: Ivanic-Klostar.

LOCUS:

Prope Zagreb, versus orientem.  Dioc. Zagreb, in Croatia, Jugoslavia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon fundatus anno 1246 a Stephano episcopo Zagrabiensi.  In diplomate fundationis legitur: "ad instantiam et evidentem petitionem ilustrissimi Belae regis et reginae . . . sanctimoniales . . . in eandem ecclesiam adduximus . . . "  Ut iam in praefatione exposuimus, videntur moniales e Transsylvania anno 1241 expulsae a Tataris, suppliciter adiisse regem et reginam Hungariae, qui supradictor modo illis providerunt.  Vide etiam in praefatione, quid censendum sit de paternitate Rubi, id est asceterii Treptow in circaria nostra Slaviae [HUN-20 {19*}] de quo vide supra.   Singulare est enim, catalogum illum non ut de more, filiationem patris abbatis indicare, cui parthenon fuit subditus (quem in hoc casu nescimus), sed filiationem parthenonis, unde venerant primae moniales.  Hoc tantum sic intelligi potest, quod moniales quaesierint aliam paternitatem ac Hungaricam, a Capitulo Generali illis impositam, ligamen unionis cum patria originali redintegrare studentes.  A Circaria Hungarica, illis apparenter odiosa, de facto se in posterum separaverunt, in catalogis recentioribus (ab anno circiter 1300) Ivanic enim desideratur [HUN-21 {20*}].  Anno 1288 memoratur "domina abatissa et moniales de Iwanch", annis 1332 et 1406 "sanctimoniales B.M.V. de Ivanich", pariter absque indicatione ordinis.   Quae omnia innuunt, hunc parthenonem, quem Lairuelz absque ulla ratione nuncupat "disciplina reformatissimum", ab ordine versus finem saeculi XIII fuisse alienatum.  Anno 1508 iterum communitas occurrit tamquam "moniales Ord. Praem.", sed tunc iam non invenitur in Ivanic, sed in alium locum, quem ignoramus, secessit.  Forte, incursione Turcarum coactae, ordini tam diu neglecto se iterum aggregaverunt, refugientes dein Szeged vel in Móriczidam.  In Ivanic supersunt ruinae spectabiles.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

JÁNOSHIDA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Joannis Baptistae

ANTIQUITUS:

Pronuntia: Yanoche Hida

Fons Joannis, filia de Kökenyes (N); Pontus Joannis, filia de Jaszo (L); Pons (P) vel Pontis Joannis (H, W, T) filia Sti. Stephani.  Omnes collocant hanc canoniam in dioecesi Vaciensi.

LOCUS:

Juxta ripam fluvii Zagyva, inter oppida Jaszbereny et Szolnok.  Olim in comitatu Pest, a saeculo XV in Külso-Szolnok, dein in Heves, nostro tempore vero in com. Jasz-Nagykun-Szolnok, in dioec. Vacz, in Hungaria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata ut fertur an. 1186, omni modo probabiliter sub Bela III rege (1173-96).  Eam fuisse filiam primitus de Kökenyes, ut legimus in catalogo Ninivensi, est possibile, sed postea paternitas videtur transisse ad Stum. Stephanum Varadiensem.  In documentis hungaricis autem Janoshida in fine demum saeculi XIII prima vice occurrit.  Probabiliter a Turcis saeculo XVI est devastata haec canonia exigua, cuius ruinae adhuc videbantur anno 1692.  Saeculis XVI et XVII fuit praepositura titularis in manu cleri saecularis, anno 1688 unita est abbatiae Zabrodovicensi in Moravia, quae ecclesiam, domum parochialem et parvum conventum ibi erexit.  Anno 1785 simul cum abbatia illa est suppressa, anno 1802 autem canoniae resuscitatae Csornensi unita, quae eam possedit et parochiam ibi administrat usque hodie.   Ultimus praepositus Stephanus Harsanyi anno 1802 a rege nominatus est praepositus primus Csornae ressuscitatae.  In apside hodiernae ecclesiae inventae sunt nuper partes ecclesiae mediaevalis styli romanici.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

JASZÓ  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. Joannis Baptistae

ANTIQUITUS:

Pronuntia Yassot

Jazou, -szou, -zov, -zow, -sow, Jassau, Jaszovar, Castrum Jaszo, Turna.

In catalogis: Vallis Sti. Johannis Baptiste alio nomina Turna (N); Jazzaw (S, L); Jaszaw (V); Jasow (P, H, W, T).  Secundum omnes filia Sti. Stephani et in Dioc. Agriensi.

LOCUS:

Prope Kosice versus occidentem, in comitatu Agauj-Torna.  Hodie pertinet ad Cechoslovakiam et appellatur Jasov sive Zamok Jasov.  Dioec. Agriensis, nunc Rosnaviensis.  Ex privilegio autem stetit sub jurisdictione immediata archiepiscopi Strigioniensis; sicut et Zsámbék et Varadhegyfok.

FUNDATIO / HISTORIA:

Praepositura fundata ut fertur an. 1186, omni modo probabi