Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Primus / Volume II
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

ELENCHUS MATERIAE:


De Circariis Germania in Genere
[Sigillum - GRG]

PRAEFATIO:  <<Elenchus Materiae>>

Tantopere discrepant evolutio historica ac indoles singularum tribuum et territorium in millia distributorum in hoc imperio, quod cunas dedit fundatori ordinis, ut revera unaquaeque circaria in illo sita suum omnino proprium characterem prae se fert.   Sunt nempe sequentes: Bavaria, Suevia, Vadegotia, Ilfeldia, Westfalia, Saxonia, Slavia, partim etiam Bohemia, Burgundia, Frisia et Polonia.

Vide historiam specialem harum omnium infra suo loco.  Breviter hic dicendum est nobis verbum de eis, quae hae circariae habent commune Ex septem ecclesiis cathedralibus ordini nostro incorporatis tres fuerunt in Germania, et apud illas tantum fere omnes episcopi fuerunt ex ordine, id est electi e gremio capituli cathedralis regulati.  Systema nefastum commendarum in Germania omnino fuit ignotum, immo separatio mensarum in abbatialem et conventualem vix alicubi fuit ini usu.   Derogationem monasteriorum duplicium et suppresionem parthenonum a Capitulo Generali praescriptas tantum illa Circaria ad amussim est exsecuta, quae secus de supremo regimine ordinis parum curavit, immo se ab eo separavit, nempe Circaria Saxoniae.  In aliis circariis monasteria duplicia floruerunt adhuc per saecula -- in Ilbenstadt et Oberzell usque ad annum 1803 - etsi parthenones fuerint separati in aliqua distantia et sui juris quouad bona.  In circariis Westfaliae, Vadegotiae et Ilfeldiae multa nova asceteria fuerunt erecta, ita ut praevaluerint moniales numero et nullibi ordo noster tot habuit quam illic.  In quibusdam casibus monasteria duplicia excreverunt non in abbatias virorum ut alibi de more, sed abrogatis canonicis versa sunt in parthenones (Bedburg, Heinsberg, et alia). [GRG-01]

Speciale quid sunt in Germania abbatiae sic dictae "imperiales" (Reichsabteien), quae erant quoad dominium civile immediate subditae Caesari.  Atque huius potestas fuit valde tenuis, ita ut principes et minores nobiles, equites et parva oppida in damnum potestatis regiae independentiam plenam sibi arripuerint ac in minusculis suis territoriis potestatem illimitatam, immo altum judicium (jus gladii) exercuerint.   Huic evolutioni partim participaverunt et abbatiae, praesertim in Suevia.   Ordo noster sequentes habuit abbatias imperiales: Roth, Roggenburg, Schussenried, Weissenau, Ursberg, Obermarchtal, Arnstein et Wadgassen.  Etiam Episcopi Brandenburgenses, Raceburgenses et Havelburgenses fuerunt Principes Sacri Romani Imperii ac habuerunt suum territorium.

Maior pars vero domuum ordinis in Germania suberat potestati alicuius principis, ideo illae omnibus vicissidudinibus politicis et religiosis huius teritorrii fuerunt expositae.  Integrae Circariae saeculo XVI ab haeresi lutherana, quam amplexa est maior pars principum, extinctae sunt.  Curiosum est et singulare, quod protestantismus in Germania monasteria et vitam claustralem non penitus ut alibi exstirpavit, sed multis in locis sub moderata forma retinuit.  Multa asceteria monialium versa sunt saeculo XVI in coenobia lutherana, ubi virgines nobiles in communi vivunt sub abbatissa pedeo insignata, et immo monasteria virorum manserunt tamquam collegia pastorum, qui praesertim scholas et seminaria dirigunt, retenta tamen constitutione monastica et dignitate abbatiali.  Usque ad saeculum XVIII talia monasteria manutenebrant ipsum habitum et officium chori, et floruerunt usque ad nostra tempora.  De domibus quondam ordinis nostri illis adnumeranda sunt asceterium Stolp in Pomerania, Ecclesia cathedralis Brandenburgensis, et celebres canoniae Ilfeldensis et B.M.V. Magdeburgensis.

Saeculo XVI elapso, praeter abbatias imperiales supererant tantum illae domus, quae in territoriis Bavariae, Austriae et primcipum ecclesiasticorum furerunt sitae.   Anno 1629 Imperator Ferdinandus II decrevit sic dictum "Edictum Restitutionis", quo omnes episcopatus et coenobia a protestantibus ab anno 1552 iniuste ecclesiae alienata, illi essent restituenda.  Generatim deinde in exsecutione huius edicti iussu Sanctae Sedis coenobia pristinis suis possessoribus reddebantur.   In Septentrione nonnullae canoniae solius Circariae Saxoniae erant restitutae, sed ad biennium tantum, quia pugna Lutterensis, Catholicis nefasta, anno 1631 omnia ad irritum fecit.  In Hassia, Elector Moguntinus studuit omnia monasteria sibi arripere, non vero ordinibus.  In regione ergo Circariarum Ilfeldiae et Vadegotiae minimus et brevis erat successus huius edicti.  Tantum in Wüurttemberg (Adelberg) monasteria restauratione sua gaudebant usque ad annum 1648, quo Pax Westphalica edictum illut pro toto Imperio revocavit.

Saecularisatio, quae coepit in Austria anno 1782, consumpsit fere omnia annis 1802-03, et quod in Prussia superfuit annis 1810-38 suppressum est. 

Fere ubique ecclesiae harum canoniarum extinctarum factae sunt dein parochiales - ideo feliciter supersunt sicut et fere omnia aedificia claustralia saltem in meridie, minus in occidente, ubi sub dominatione gallica multa sunt destructa.  Maior pars ecclesiarum et aedificiorum illarum domuum, quae iam saeculo XVI perierant, eversa est.

Tres canoniae in Austria et quinque in Bohemia, quarum una est linguae germanicae, a generali saecularisatione fuerunt exemptae, fuerunt vero partim ad breve tempus dissolutae sub regimine Hitlerico.  Post diuturnum exilium ordo reversus est in Germaniam proprie dictam ac resuscitavit sequentes antiquas canonias: Speinshart (1921), Windbert (1923), et Roth, (1948).  His accedit Schönau in Nassovia (1947), quondam abbatia O.S.B.  Illae domus nondum formant circariam propriam, sed Abbati Generali immediate sunt subditae. 

<<Elenchus Materiae>>


FONTES ET LITTERATURA:  <<Elenchus Materiae>>

saepius citata, pro integra Germania competens, vel quae super plures Circarias eius se extendit.

N. BACKMUND, Neuere Forschungen zur Geschichte der deutschen Prämonstratenser, Anal. Praem. XV (1939) 65-83

FRG

J. F. BOEHMER, Fontes Rerum Germanicarum

RAM

BOEHMER - v. d. ROPP, Regesta Archiepiscoporum Moguntinensium, 742-1514, Innsbruck 1877 ff.

GP

A. BRACKMANN, Germania Pontifica, 2 voll., in 4 part. Berlin 1911-35

S. BRUNNER, Ein Chorherrenbuch. Wien/Würzburg 1883.

C. BRUSCHIUS, 1o: Centuria prima monasteriorum. Monasteriorum Germaniae Chronologia praecipuorum ac maxime illustrium. Ingolstadt 1551.

BRUSCHIUS-NESSEL, 2o, Supplementum Bruschianum sive Centuria secunda hactenus numquam edita, Wien 1692.

BUCELINUS, Germania Sacra, 4 voll., Augsburg 1655-78.

DEHIO, Handbuch der deutschen Kunstdenkmäler, 5 Bde, Berlin 1905 ff.

TH. GOTTLIEB, Über mittelalterliche Bibliotheken, Leipzig 1890

O. GROTE, Lexikon deutscher Stifter, Klöster und Ordenshäuser, Vol. I, et unicum (A-L) Osterwieck 1881

A. HAUCK, Kirchengeschichte Deutschlands, 5 Bde., Leipzig 1887-1929.

HIRSCHING, Stifts- und Klosterlexikon, Leipzig 1792.

H. HOOGEWEG, Verzeichnis der Stifter und Klöster Niedersachsens vor der Reformation, Hannover-Leipzig 1908.

P. LEHMANN, Mittelalterliche Bibliothekskataloge Deutschlands und der Schweiz, 3 Bde. Munchen 1918-32.

J. CH. LÜNIG, Teutsches Reichsarchiv. 24 voll., Leipzig 1710-22, Spicilegium ecclesiasticum (Vol. 17).

F. RAMACKERS, Neuere Arbeiten zur Geschichte der Prämonstratenser im Nordwestlichen Deutschland, Anal. Praem. VII (1931) 339-48.

H. SCHÄFER, Pfarrkirche und Stift im deutschen Mittelalter, Stuttgart 1903

J. F. SCHANNAT, Vindemiae literariae, hoc ist veterum monumentorum ad Germaniam sacram praecipue spectantium collectio, 2 voll. Fuldae et Lipsiae 1723.

V. WATTENBACH, Deutschlands Geschichtsquellen im Mittelalter bis zur Mitte des 13. Jahrh., 2 Bde., 6 Aufl., Berlin 1893.

PAM

A. ZAK, Der Prämonstratenserorden in den alten deutschen Metropolen, Wien, 1919.

KDK

Kleine Deutsche Kirchenführer, hsg. v. Dreifaltigkeitsverlag Munchen (Schell & Steiner) seit 1932

NArch

Neues Archiv für altere deutsche Geschichtskunde, Hannover 1876 ff.


DE ROTULIS: [GRG-02]   <<Elenchus Materiae>>

F. BUNGER, Admonter Totenroteln 1442-96, in "Beiträge zur Geschichte des alten Mönchtums", Heft 19, Münster 1935.  Excerpta ex eo in Anal. Praem. XIII (1937) 147-53.

O. SCHMID, Die St. Lambrecter Totenrotel von 1501-02, in Stud. Mitt. OSB VII (1886), IX (1888) et X (1889).

J. WICHNER, Eine Admonter Totenrotel des 15 Jahrhunderts, ibidem V (1884) I 61, 314, II 28, 313.

<<Elenchus Materiae>>


NOTAE:  <<Elenchus Materiae>>

[GRG-01]  <<BACK TO THE TEXT>>

Magna ceteroquin cautio adhibenda est in designandis monasteriis primitus duplicibus, quia parthenones primis saeculis non tantum plures canonicos et conversos haburerunt ad exercendam curam animarum et ad culturam terrarum, sed immo usque ad annum 1317 proprios professos huiusmodi receperunt.

[GRG-02] <<BACK TO THE TEXT>>

Rotuli mortuorum haud parvi momenti sunt pro historia monasteriorum.  In pluribus abbatiis in Germania meridionali hi rotuli per saecula asservabantur et excreverunt, postremo in magnas collectiones (v. g. St. Peter in Salzburg: 55 tomi in fol., Michaelbeuern 35) Generatim hae abbatiae fuerunt confoederatae cum multis canoniiis ordinis nostri, et quidem nequaquam tantum cum vicinioribus.  Extant v. g. in collectione Michaeloburana, quod est prope Salzburg, 140 rotuli ex Windberg.

Habetur index harum collectionum, quae sunt utilissimae pro historia circariarum Sueviae, Bavariae et Bohemiae, in opere P. LINDNER, Monasticon Salisburgensis Metropolis antiquae (Salzburg 1980) s. 473-74. 

<<Elenchus Materiae>>


  <<LIMES GERMANIA IN GENERE>> | | | <<END OF GERMANIA IN GENERE>>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.